|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod intemperantia non sit
puerile peccatum. Quia super illud Matth. XVIII, nisi conversi
fueritis sicut parvuli etc., dicit Hieronymus quod parvulus non
perseverat in iracundia, laesus non meminit, videns pulchram mulierem
non delectatur, quod contrariatur intemperantiae. Ergo intemperantia
non est puerile peccatum.
2. Praeterea, pueri non habent nisi concupiscentias naturales. Sed
circa naturales concupiscentias parum aliqui peccant per
intemperantiam, ut philosophus dicit, in III Ethic. Ergo
intemperantia non est peccatum puerile.
3. Praeterea, pueri sunt nutriendi et fovendi. Sed concupiscentia
et delectatio, circa quae est intemperantia, est semper diminuenda et
extirpanda, secundum illud Coloss. III, mortificate membra vestra
super terram, quae sunt concupiscentia, et cetera. Ergo
intemperantia non est puerile peccatum.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod nomen
intemperantiae ferimus ad puerilia peccata.
Respondeo dicendum quod aliquid dicitur esse puerile dupliciter. Uno
modo, quia convenit pueris. Et sic non intendit philosophus dicere
quod peccatum intemperantiae sit puerile. Alio modo, secundum quandam
similitudinem. Et hoc modo peccata intemperantiae puerilia dicuntur.
Peccatum enim intemperantiae est peccatum superfluae concupiscentiae,
quae assimilatur puero quantum ad tria primo quidem, quantum ad id quod
uterque appetit. Sicut enim puer, ita et concupiscentia appetit
aliquid turpe. Cuius ratio est quia pulchrum in rebus humanis
attenditur prout aliquid est ordinatum secundum rationem, unde Tullius
dicit, in I de Offic., quod pulchrum est quod consentaneum est
hominis excellentiae in eo in quo natura eius a reliquis animantibus
differt. Puer autem non attendit ad ordinem rationis. Et similiter
concupiscentia non audit rationem, ut dicitur in VII Ethic.
Secundo conveniunt quantum ad eventum. Puer enim, si suae voluntati
dimittatur, crescit in propria voluntate, unde dicitur Eccli.
XXX, equus indomitus evadit durus, et filius remissus evadet
praeceps. Ita etiam et concupiscentia, si ei satisfiat, maius robur
accipit, unde Augustinus dicit, in VIII Confess., dum servitur
libidini, facta est consuetudo, et dum consuetudini non resistitur,
facta est necessitas. Tertio, quantum ad remedium quod utrique
praebetur. Puer enim emendatur per hoc quod coercetur, unde dicitur
Prov. XXIII, noli subtrahere a puero disciplinam, tu virga
percuties eum, et animam eius de Inferno liberabis. Et similiter,
dum concupiscentiae resistitur, reducitur ad debitum honestatis modum.
Et hoc est quod Augustinus dicit, in VI musicae, quod, mente in
spiritualia suspensa atque ibi fixa et manente, consuetudinis,
scilicet carnalis concupiscentiae. Impetus frangitur, et paulatim
repressus extinguitur. Maior enim erat cum sequeremur, non omnino
nullus, sed certe minor, cum refrenamus. Et ideo philosophus dicit,
in III Ethic., quod quemadmodum puerum oportet secundum praeceptum
paedagogi vivere, sic et concupiscibile consonare rationi.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit secundum illum modum
quo puerile dicitur id quod in pueris invenitur. Sic autem non dicitur
peccatum intemperantiae puerile, sed secundum similitudinem, ut dictum
est.
Ad secundum dicendum quod concupiscentia aliqua potest dici naturalis
dupliciter. Uno modo, secundum suum genus. Et sic temperantia et
intemperantia sunt circa concupiscentias naturales, sunt enim circa
concupiscentias ciborum et venereorum, quae ordinantur ad
conservationem naturae. Alio modo potest dici concupiscentia naturalis
quantum ad speciem eius quod natura ad sui conservationem requirit. Et
sic non multum contingit peccare circa naturales concupiscentias.
Natura enim non requirit nisi id per quod subvenitur necessitati
naturae, in cuius desiderio non contingit esse peccatum, nisi solum
secundum quantitatis excessum; et secundum hoc solum peccatur circa
naturalem concupiscentiam, ut philosophus dicit, in III Ethic.
Alia vero, circa quae plurimum peccatur, sunt quaedam concupiscentiae
incitamenta, quae hominum curiositas adinvenit, sicut cibi curiose
praeparati, et mulieres ornatae. Et quamvis ista non multum requirant
pueri, nihilominus tamen intemperantia dicitur puerile peccatum ratione
iam dicta.
Ad tertium dicendum quod id quod ad naturam pertinet in pueris est
augmentandum et fovendum. Quod autem pertinet ad defectum rationis in
eis non est fovendum, sed emendandum, ut dictum est.
|
|