|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod timiditas sit maius
vitium quam intemperantia. Ex hoc enim aliquod vitium vituperatur quod
opponitur bono virtutis. Sed timiditas opponitur fortitudini, quae
est nobilior virtus quam temperantia, cui opponitur intemperantia, ut
ex supra dictis patet. Ergo timiditas est maius vitium quam
intemperantia.
2. Praeterea, quanto aliquis deficit in eo quod difficilius
vincitur, tanto minus vituperatur, unde philosophus dicit, in VII
Ethic., quod si quis a fortibus et superexcellentibus delectationibus
vincitur vel tristitiis, non est admirabile, sed condonabile. Sed
difficilius videtur vincere delectationes quam alias passiones, unde in
II Ethic. dicitur quod difficilius est contra voluptatem pugnare
quam contra iram, quae videtur esse fortior quam timor. Ergo
intemperantia, quae vincitur a delectatione, minus peccatum est quam
timiditas, quae vincitur a timore.
3. Praeterea, de ratione peccati est quod sit voluntarium. Sed
timiditas est magis voluntaria quam intemperantia, nullus enim
concupiscit intemperatus esse; aliqui autem concupiscunt fugere mortis
pericula, quod pertinet ad timiditatem. Ergo timiditas est gravius
peccatum quam intemperantia.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod
intemperantia assimilatur magis voluntario quam timiditas. Ergo plus
habet de ratione peccati.
Respondeo dicendum quod unum vitium potest alteri comparari
dupliciter, uno modo, ex parte materiae vel obiecti; alio modo, ex
parte ipsius hominis peccantis. Et utroque modo intemperantia est
gravius vitium quam timiditas. Primo namque ex parte materiae. Nam
timiditas refugit pericula mortis, ad quae vitanda inducit maxima
necessitas conservandae vitae. Intemperantia autem est circa
delectationes, quarum appetitus non est adeo necessarius ad vitae
conservationem, quia, ut dictum est, intemperantia magis est circa
quasdam appositas delectationes seu concupiscentias quam circa
concupiscentias seu delectationes naturales. Quanto autem illud quod
commovet ad peccandum videtur esse magis necessarium, tanto peccatum
levius est. Et ideo intemperantia est gravius vitium quam timiditas ex
parte obiecti sive materiae moventis. Similiter etiam et ex parte
ipsius hominis peccantis. Et hoc triplici ratione. Primo quidem,
quia quanto ille qui peccat magis est compos suae mentis, tanto gravius
peccat, unde alienatis non imputantur peccata. Timores autem et
tristitiae graves, et maxime in periculis mortis, stupefaciunt mentem
hominis. Quod non facit delectatio, quae movet ad intemperantiam.
Secundo, quia quanto aliquod peccatum est magis voluntarium, tanto
est gravius. Intemperantia autem habet plus de voluntario quam
timiditas. Et hoc duplici ratione. Uno modo, quia ea quae per
timorem fiunt principium habent ab exteriori impellente, unde non sunt
simpliciter voluntaria, sed mixta, ut dicitur in III Ethic. Ea
autem quae per delectationem fiunt sunt simpliciter voluntaria. Alio
modo, quia ea quae sunt intemperati sunt magis voluntaria in
particulari, minus autem voluntaria in universali, nullus enim vellet
intemperatus esse; allicitur tamen homo a singularibus delectabilibus,
quae intemperatum faciunt hominem. Propter quod, ad vitandum
intemperantiam maximum remedium est ut non immoretur homo circa
singularium considerationem. Sed in his quae pertinent ad timiditatem
est e converso. Nam singula quae imminent sunt minus voluntaria, ut
abiicere clipeum et alia huiusmodi, sed ipsum commune est magis
voluntarium, puta fugiendo salvari. Hoc autem est simpliciter magis
voluntarium quod est magis voluntarium in singularibus, in quibus est
actus. Et ideo intemperantia, cum sit simpliciter magis voluntarium
quam timiditas, est maius vitium. Tertio, quia contra intemperantiam
potest magis de facili remedium adhiberi quam contra timiditatem, eo
quod delectationes ciborum et venereorum, circa quas est
intemperantia, per totam vitam occurrunt, et sine periculo potest homo
circa ea exercitari ad hoc quod sit temperatus; sed pericula mortis et
rarius occurrunt, et periculosius in his homo exercitatur ad
timiditatem fugiendam. Et ideo intemperantia est simpliciter maius
peccatum quam timiditas.
Ad primum ergo dicendum quod excellentia fortitudinis supra
temperantiam potest considerari dupliciter. Uno modo, ex parte
finis, quod pertinet ad rationem boni, quia scilicet fortitudo magis
ordinatur ad bonum commune quam temperantia. Ex hac etiam parte
timiditas habet quandam excellentiam supra intemperantiam, inquantum
scilicet per timiditatem aliqui desistunt a defensione boni communis.
Alio modo, ex parte difficultatis, inquantum scilicet difficilius est
subire pericula mortis quam abstinere a quibusdam delectabilibus. Et
quantum ad hoc, non oportet quod timiditas praecellat intemperantiam.
Sicut enim maioris virtutis est non vinci a fortiori, ita etiam e
contrario minoris vitii est a fortiori vinci, et maioris vitii a
debiliori superari.
Ad secundum dicendum quod amor conservationis vitae, propter quam
vitantur pericula mortis, est multo magis connaturalis quam quaecumque
delectationes ciborum vel venereorum, quae ad conservationem vitae
ordinantur. Et ideo difficilius est vincere timorem periculorum mortis
quam concupiscentiam delectationum, quae est in cibis et venereis.
Cui tamen difficilius est resistere quam irae, tristitiae et timori
quorundam aliorum malorum.
Ad tertium dicendum quod in timiditate consideratur magis voluntarium
in universali, minus tamen in particulari. Et ideo in ea est magis
voluntarium secundum quid, sed non simpliciter.
|
|