|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod peccatum intemperantiae
non sit maxime exprobrabile. Sicut enim honor debetur virtuti, ita
exprobratio debetur peccato. Sed quaedam peccata sunt graviora quam
intemperantia, sicut homicidium, blasphemia et alia huiusmodi. Ergo
peccatum intemperantiae non est maxime exprobrabile.
2. Praeterea, peccata quae sunt magis communia videntur esse minus
exprobrabilia, eo quod de his homines minus verecundantur. Sed
peccata intemperantiae sunt maxime communia, quia sunt circa ea quae
communiter in usum humanae vitae veniunt, in quibus etiam plurimi
peccant. Ergo peccata intemperantiae non videntur esse maxime
exprobrabilia.
3. Praeterea, philosophus dicit, in VII Ethic., quod
temperantia et intemperantia sunt circa concupiscentias et delectationes
humanas. Sunt autem quaedam concupiscentiae et delectationes turpiores
concupiscentiis et delectationibus humanis, quae dicuntur bestiales et
aegritudinales, ut in eodem libro philosophus dicit. Ergo
intemperantia non est maxime exprobrabilis.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod
intemperantia inter alia vitia videtur iuste exprobrabilis esse.
Respondeo dicendum quod exprobratio opponi videtur honori et gloriae.
Honor autem excellentiae debetur, ut supra habitum est, gloria autem
claritatem importat. Est igitur intemperantia maxime exprobrabilis,
propter duo. Primo quidem, quia maxime repugnat excellentiae
hominis, est enim circa delectationes communes nobis et brutis, ut
supra habitum est. Unde et in Psalmo dicitur, homo, cum in honore
esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, et
similis factus est illis. Secundo, quia maxime repugnat eius
claritati vel pulchritudini, inquantum scilicet in delectationibus
circa quas est intemperantia, minus apparet de lumine rationis, ex qua
est tota claritas et pulchritudo virtutis. Unde et huiusmodi
delectationes dicuntur maxime serviles.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Gregorius dicit, vitia
carnalia, quae sub intemperantia continentur, etsi sint minoris
culpae, sunt tamen maioris infamiae. Nam magnitudo culpae respicit
deordinationem a fine, infamia autem respicit turpitudinem, quae
maxime consideratur secundum indecentiam peccantis.
Ad secundum dicendum quod consuetudo peccandi diminuit turpitudinem et
infamiam peccati secundum opinionem hominum, non autem secundum naturam
ipsorum vitiorum.
Ad tertium dicendum quod cum dicitur intemperantia maxime esse
exprobrabilis, est intelligendum inter vitia humana, quae scilicet
attenduntur secundum passiones humanae naturae aliqualiter conformes.
Sed illa vitia quae excedunt modum humanae naturae, sunt magis
exprobrabilia. Et tamen illa etiam videntur reduci ad genus
intemperantiae secundum quendam excessum, sicut si aliquis delectaretur
in comestione carnium humanarum, aut in coitu bestiarum aut
masculorum.
|
|