|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Tullius, in sua
rhetorica, inconvenienter assignet partes temperantiae, quas dicit
esse continentiam, clementiam, modestiam. Continentia enim contra
virtutem dividitur, in VII Ethic. Sed temperantia continetur sub
virtute. Ergo continentia non est pars temperantiae.
2. Praeterea, clementia videtur esse mitigativa odii vel irae.
Temperantia autem non est circa huiusmodi, sed circa delectationes
tactus, ut dictum est. Ergo clementia non est pars temperantiae.
3. Praeterea, modestia consistit in exterioribus actibus, unde et
apostolus dicit, Philipp. IV, modestia vestra nota sit omnibus
hominibus. Sed actus exteriores sunt materia iustitiae, ut supra
habitum est. Ergo modestia magis est pars iustitiae quam
temperantiae.
4. Praeterea, Macrobius, super somnium Scipionis, ponit multo
plures temperantiae partes, dicit enim quod temperantiam sequitur
modestia, verecundia, abstinentia, castitas, honestas, moderatio,
parcitas, sobrietas, pudicitia. Andronicus etiam dicit quod
familiares temperantiae sunt austeritas, continentia, humilitas,
simplicitas, ornatus, bona ordinatio, per se sufficientia. Videtur
igitur insufficienter Tullius enumerasse temperantiae partes.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, alicuius virtutis
cardinalis triplices partes esse possunt, scilicet integrales,
subiectivae et potentiales. Et dicuntur partes integrales alicuius
virtutis conditiones quas necesse est concurrere ad virtutem. Et
secundum hoc, sunt duae partes integrales temperantiae, scilicet
verecundia, per quam aliquis refugit turpitudinem temperantiae
contrariam; et honestas, per quam scilicet aliquis amat pulchritudinem
temperantiae. Nam sicut ex dictis patet, praecipue temperantia inter
virtutes vindicat sibi quendam decorem, et vitia intemperantiae maxime
turpitudinem habent. Partes autem subiectivae alicuius virtutis
dicuntur species eius. Oportet autem diversificare species virtutum
secundum diversitatem materiae vel obiecti. Est autem temperantia
circa delectationes tactus, quae dividuntur in duo genera. Nam
quaedam ordinantur ad nutrimentum. Et in his, quantum ad cibum, est
abstinentia; quantum autem ad potum, proprie sobrietas. Quaedam vero
ordinantur ad vim generativam. Et in his, quantum ad delectationem
principalem ipsius coitus, est castitas; quantum autem ad
delectationes circumstantes, puta quae sunt in osculis, tactibus et
amplexibus, attenditur pudicitia. Partes autem potentiales alicuius
virtutis principalis dicuntur virtutes secundariae, quae modum quem
principalis virtus observat circa aliquam principalem materiam, eundem
observant in quibusdam aliis materiis, in quibus non est ita
difficile. Pertinet autem ad temperantiam moderari delectationes
tactus, quas difficillimum est moderari. Unde quaecumque virtus
moderationem quandam operatur in aliqua materia et refrenationem
appetitus in aliquid tendentis, poni potest pars temperantiae sicut
virtus ei adiuncta. Quod quidem contingit tripliciter, uno modo, in
interioribus motibus animi; alio modo, in exterioribus motibus et
actibus corporis; tertio modo, in exterioribus rebus. Praeter motum
autem concupiscentiae, quem moderatur et refrenat temperantia, tres
motus inveniuntur in anima tendentes in aliquid. Primus quidem est
motus voluntatis commotae ex impetu passionis, et hunc motum refrenat
continentia, ex qua fit ut, licet homo immoderatas concupiscentias
patiatur, voluntas tamen non vincitur. Alius autem motus interior in
aliquid tendens est motus spei, et audaciae, quae ipsam consequitur,
et hunc motum moderatur sive refrenat humilitas. Tertius autem motus
est irae tendentis in vindictam, quem refrenat mansuetudo sive
clementia. Circa motus autem et actus corporales moderationem et
refrenationem facit modestia. Quam Andronicus in tria dividit. Ad
quorum primum pertinet discernere quid sit faciendum et quid
dimittendum, et quid quo ordine sit agendum, et in hoc firmum
persistere, et quantum ad hoc ponit bonam ordinationem. Aliud autem
est quod homo in eo quod agit decentiam observet, et quantum ad hoc
ponit ornatum. Tertium autem est in colloquiis amicorum, vel
quibuscumque aliis, et quantum ad hoc ponitur austeritas. Circa
exteriora vero duplex moderatio est adhibenda. Primo quidem, ut
superflua non requirantur, et quantum ad hoc ponitur a Macrobio
parcitas, et ab Andronico per se sufficientia. Secundo vero, ut
homo non nimis exquisita requirat, et quantum ad hoc ponit Macrobius
moderationem, Andronicus vero simplicitatem.
Ad primum ergo dicendum quod continentia differt quidem a virtute sicut
imperfectum a perfecto, ut infra dicetur, et hoc modo condividitur
virtuti. Convenit tamen cum temperantia et in materia, quia est circa
delectationes tactus; et in modo, quia in quadam refrenatione
consistit. Et ideo convenienter ponitur pars temperantiae.
Ad secundum dicendum quod clementia, sive mansuetudo, non ponitur
pars temperantiae propter convenientiam materiae, sed quia convenit cum
ea in modo refrenandi et moderandi, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod circa actus exteriores iustitia attendit id
quod est debitum alteri. Hoc autem modestia non attendit, sed solum
moderationem quandam. Et ideo non ponitur pars iustitiae, sed
temperantiae.
Ad quartum dicendum quod Tullius sub modestia comprehendit omnia illa
quae pertinent ad moderationem corporalium motuum et exteriorum rerum;
et etiam moderationem spei, quam diximus ad humilitatem pertinere.
|
|