|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod verecundia sit virtus.
Esse enim in medio secundum determinationem rationis est proprium
virtutis, ut patet ex definitione virtutis quae ponitur in II
Ethic. Sed verecundia consistit in tali medio, ut patet per
philosophum, in II Ethic. Ergo verecundia est virtus.
2. Praeterea, omne laudabile vel est virtus, vel ad virtutem
pertinet. Sed verecundia est quiddam laudabile. Non est autem pars
alicuius virtutis. Non enim est pars prudentiae, quia non est in
ratione, sed in appetitu. Neque etiam est pars iustitiae, quia
verecundia passionem quandam importat, iustitia autem non est circa
passiones. Similiter etiam non est pars fortitudinis, quia ad
fortitudinem pertinet persistere et aggredi, ad verecundiam autem
refugere aliquid. Neque etiam est pars temperantiae, quia temperantia
est circa concupiscentias, verecundia autem est timor quidam, ut patet
per philosophum, in IV Ethic., et per Damascenum, in II
libro. Ergo relinquitur quod verecundia sit virtus.
3. Praeterea, honestum cum virtute convertitur, ut patet per
Tullium, in I de Offic. Sed verecundia est quaedam pars
honestatis, dicit enim Ambrosius, in I de Offic., quod verecundia
socia ac familiaris est mentis placiditati, proterviam fugitans, ab
omni luxu aliena, sobrietatem diligit, et honestatem fovet, et
decorem requirit. Ergo verecundia est virtus.
4. Praeterea, omne vitium opponitur alicui virtuti. Sed quaedam
vitia opponuntur verecundiae, scilicet inverecundia et inordinatus
stupor. Ergo verecundia est virtus.
5. Praeterea, ex actibus similes habitus generantur, ut dicitur in
II Ethic. Sed verecundia importat actum laudabilem. Ergo ex
multis talibus actibus causatur habitus. Sed habitus laudabilium
operum est virtus, ut patet per philosophum, in I Ethic. Ergo
verecundia est virtus.
Sed contra est quod philosophus, in II et IV Ethic., dicit
verecundiam non esse virtutem.
Respondeo dicendum quod virtus dupliciter accipitur, proprie
scilicet, et communiter. Proprie quidem virtus perfectio quaedam
est, ut dicitur in VII Physic. Et ideo omne illud quod repugnat
perfectioni, etiam si sit bonum, deficit a ratione virtutis.
Verecundia autem repugnat perfectioni. Est enim timor alicuius
turpis, quod scilicet est exprobrabile, unde Damascenus dicit quod
verecundia est timor de turpi actu. Sicut autem spes est de bono
possibili et arduo, ita etiam timor est de malo possibili et arduo, ut
supra habitum est, cum de passionibus ageretur. Ille autem qui est
perfectus secundum habitum virtutis, non apprehendit aliquod
exprobrabile et turpe ad faciendum ut possibile et arduum, idest
difficile ad vitandum, neque etiam actu facit aliquid turpe, unde
opprobrium timeat. Unde verecundia, proprie loquendo, non est
virtus, deficit enim a perfectione virtutis. Communiter autem virtus
dicitur omne quod est bonum et laudabile in humanis actibus vel
passionibus. Et secundum hoc, verecundia quandoque dicitur virtus,
cum sit quaedam laudabilis passio.
Ad primum ergo dicendum quod esse in medio non sufficit ad rationem
virtutis, quamvis sit una particula posita in virtutis definitione,
sed requiritur ulterius quod sit habitus electivus, idest ex electione
operans. Verecundia autem non nominat habitum, sed passionem. Neque
motus eius est ex electione, sed ex impetu quodam passionis. Unde
deficit a ratione virtutis.
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, verecundia est timor
turpitudinis et exprobrationis. Dictum est autem supra quod vitium
intemperantiae est turpissimum et maxime exprobrabile. Et ideo
verecundia principalius pertinet ad temperantiam quam ad aliquam aliam
virtutem, ratione motivi, quod est turpe, non autem secundum speciem
passionis, quae est timor. Secundum tamen quod vitia aliis virtutibus
opposita sunt turpia et exprobrabilia, potest etiam verecundia ad alias
virtutes pertinere.
Ad tertium dicendum quod verecundia fovet honestatem removendo ea quae
sunt honestati contraria, non ita quod pertingat ad perfectam rationem
honestatis.
Ad quartum dicendum quod quilibet defectus causat vitium, non autem
quodlibet bonum sufficit ad rationem virtutis. Et ideo non oportet
quod omne illud cui directe opponitur vitium, sit virtus. Quamvis
omne vitium opponatur alicui virtuti secundum suam originem. Et sic
inverecundia, inquantum provenit ex nimio amore turpitudinum,
opponitur temperantiae.
Ad quintum dicendum quod ex multoties verecundari causatur habitus
virtutis acquisitae per quam aliquis turpia vitet, de quibus est
verecundia, non autem ut aliquis ulterius verecundetur. Sed ex illo
habitu virtutis acquisitae sic se habet aliquis quod magis
verecundaretur si materia verecundiae adesset.
|
|