|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod verecundia non sit de
turpi actu. Dicit enim philosophus, in IV Ethic., quod
verecundia est timor ingloriationis. Sed quandoque illi qui nihil
turpe operantur, ingloriationem sustinent, secundum illud Psalmi,
propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam. Ergo
verecundia non est proprie de turpi actu.
2. Praeterea, illa solum videntur esse turpia quae habent rationem
peccati. Sed de quibusdam homo verecundatur quae non sunt peccata,
puta si aliquis exerceat servilia opera. Ergo videtur quod verecundia
non sit proprie de turpi actu.
3. Praeterea, operationes virtutum non sunt turpes, sed
pulcherrimae, ut dicitur in I Ethic. Sed quandoque aliqui
verecundantur aliqua opera virtutis facere, ut dicitur Luc. IX,
qui erubuerit me et meos sermones, hunc filius hominis erubescet, et
cetera. Ergo verecundia non est de turpi actu.
4. Praeterea, si verecundia proprie esset de turpi actu, oporteret
quod de magis turpibus homo magis verecundaretur. Sed quandoque homo
plus verecundatur de his quae sunt minus peccata, cum tamen de
gravissimis quibusdam peccatis glorientur, secundum illud Psalmi,
quid gloriaris in malitia? Ergo verecundia non proprie est de turpi
actu.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in II libro, et Gregorius
Nyssenus, quod verecundia est timor in turpi actu, vel in turpi
perpetrato.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de passione
timoris ageretur, timor proprie est de malo arduo, quod scilicet
difficile vitatur. Est autem duplex turpitudo. Una quidem vitiosa,
quae scilicet consistit in deformitate actus voluntarii. Et haec,
proprie loquendo, non habet rationem mali ardui, quod enim in sola
voluntate consistit, non videtur esse arduum et elevatum supra hominis
potestatem, et propter hoc non apprehenditur sub ratione terribilis.
Et propter hoc philosophus dicit, in II Rhet., quod horum malorum
non est timor. Alia autem est turpitudo quasi poenalis, quae quidem
consistit in vituperatione alicuius, sicut quaedam claritas gloriae
consistit in honoratione alicuius. Et quia huiusmodi vituperium habet
rationem mali ardui, sicut honor habet rationem boni ardui;
verecundia, quae est timor turpitudinis, primo et principaliter
respicit vituperium seu opprobrium. Et quia vituperium proprie debetur
vitio, sicut honor virtuti, ideo etiam ex consequenti verecundia
respicit turpitudinem vitiosam. Unde, sicut philosophus dicit, in
II Rhet., minus homo verecundatur de defectibus qui non ex eius
culpa proveniunt. Respicit autem verecundia culpam dupliciter. Uno
modo, ut aliquis desinat vitiosa agere, propter timorem vituperii.
Alio modo, ut homo in turpibus quae agit vitet publicos conspectus,
propter timorem vituperii. Quorum primum, secundum Gregorium
Nyssenum, pertinet ad erubescentiam, secundum ad verecundiam, unde
ipse dicit quod qui verecundatur, occultat se in his quae agit, qui
vero erubescit, timet incidere in ingloriationem.
Ad primum ergo dicendum quod verecundia proprie respicit ingloriationem
secundum quod debetur culpae, quae est defectus voluntarius. Unde
philosophus dicit, in II Rhet., quod omnia illa homo magis
verecundatur quorum ipse est causa. Opprobria autem quae inferuntur
alicui propter virtutem, virtuosus quidem contemnit, quia indigne sibi
irrogantur, sicut de magnanimis philosophus dicit, in IV Ethic.;
et de apostolis dicitur Act. V, quod ibant apostoli gaudentes a
conspectu Concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu
contumeliam pati. Ex imperfectione autem virtutis contingit quod
aliquis verecundetur de opprobriis quae sibi inferuntur propter
virtutem, quia quanto aliquis est magis virtuosus, tanto magis
contemnit exteriora bona vel mala. Unde dicitur Isaiae li, noli
timere opprobrium hominum.
Ad secundum dicendum quod sicut honor, ut supra habitum est, quamvis
non debeatur vere nisi soli virtuti, respicit tamen quandam
excellentiam; ita etiam vituperium, quamvis debeatur proprie soli
culpae, respicit tamen, ad minus secundum opinionem hominum,
quemcumque defectum. Et ideo de paupertate et ignobilitate et
servitute, et aliis huiusmodi, aliquis verecundatur.
Ad tertium dicendum quod de operibus virtuosis in se consideratis non
est verecundia. Contingit tamen per accidens quod aliquis de eis
verecundetur, vel inquantum habentur ut vitiosa secundum hominum
opinionem; vel inquantum homo refugit in operibus virtutis notam de
praesumptione, aut etiam de simulatione.
Ad quartum dicendum quod quandoque contingit aliqua graviora peccata
minus esse verecundabilia, vel quia habent minus de ratione
turpitudinis, sicut peccata spiritualia quam carnalia, vel quia in
quodam excessu temporalis boni se habent, sicut magis verecundatur homo
de timiditate quam de audacia, et de furto quam de rapina, propter
quandam speciem potestatis. Et simile est in aliis.
|
|