|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod homo non magis
verecundetur a personis coniunctis. Dicitur enim in II Rhet. quod
homines magis erubescunt ab illis a quibus volunt in admiratione
haberi. Sed hoc maxime appetit homo a melioribus, qui quandoque non
sunt magis coniuncti. Ergo homo non magis erubescit de magis
coniunctis.
2. Praeterea, illi videntur esse magis coniuncti qui sunt similium
operum. Sed homo non erubescit de suo peccato ab his quos scit simili
peccato subiacere, quia sicut dicitur in II Rhet., quae quis ipse
facit, haec proximis non vetat. Ergo homo non magis verecundatur a
maxime coniunctis.
3. Praeterea, philosophus dicit, in II Rhet., quod homo magis
verecundatur ab his qui propalant multis quod sciunt, sicut sunt
irrisores et fabularum fictores. Sed illi qui sunt magis coniuncti non
solent vitia propalare. Ergo ab eis non maxime est verecundandum.
4. Praeterea, philosophus, ibidem, dicit quod homines maxime
verecundantur ab eis inter quos in nullo defecerunt; et ab eis a quibus
primo aliquid postulant; et quorum nunc primo volunt esse amici.
Huiusmodi autem sunt minus coniuncti. Ergo non magis verecundatur
homo de magis coniunctis.
Sed contra est quod dicitur in II Rhet., quod eos qui semper
aderunt, homines magis erubescunt.
Respondeo dicendum quod, cum vituperium opponatur honori, sicut honor
importat testimonium quoddam de excellentia alicuius, et praecipue quae
est secundum virtutem; ita etiam opprobrium, cuius timor est
verecundia, importat testimonium de defectu alicuius, et praecipue
secundum aliquam culpam. Et ideo quanto testimonium alicuius reputatur
maioris ponderis, tanto ab eo aliquis magis verecundatur. Potest
autem testimonium aliquod maioris ponderis reputari vel propter eius
certitudinem veritatis vel propter effectum. Certitudo autem veritatis
adest testimonio alicuius propter duo. Uno quidem modo, propter
rectitudinem iudicii, sicut patet de sapientibus et virtuosis, a
quibus homo et magis desiderat honorari, et magis verecundatur. Unde
a pueris et bestiis nullus verecundatur, propter defectum recti iudicii
qui est in eis. Alio modo, propter cognitionem eorum de quibus est
testimonium, quia unusquisque bene iudicat quae cognoscit. Et sic
magis verecundamur a personis coniunctis, quae magis facta nostra
considerant. A peregrinis autem et omnino ignotis, ad quos facta
nostra non perveniunt, nullo modo verecundamur. Ex effectu autem est
aliquod testimonium magni ponderis propter iuvamentum vel nocumentum ab
eo proveniens. Et ideo magis desiderant homines honorari ab his qui
possunt eos iuvare, et magis verecundantur ab eis qui possunt nocere.
Et inde est etiam quod, quantum ad aliquid, magis verecundamur a
personis coniunctis, cum quibus semper sumus conversaturi, quasi ex
hoc nobis perpetuum proveniat detrimentum. Quod autem provenit a
peregrinis et transeuntibus, quasi cito pertransit.
Ad primum ergo dicendum quod similis ratio est propter quam
verecundamur de melioribus, et de magis coniunctis. Quia sicut
meliorum testimonium reputatur magis efficax propter universalem
cognitionem quam habent de rebus, et immutabilem sententiam a
veritate; ita etiam familiarium personarum testimonium videtur magis
efficax propter hoc quia magis cognoscunt particularia quae circa nos
sunt.
Ad secundum dicendum quod testimonium eorum qui sunt nobis coniuncti in
similitudine peccati, non reformidamus, quia non aestimamus quod
defectum nostrum apprehendant ut aliquid turpe.
Ad tertium dicendum quod a propalantibus verecundamur propter
nocumentum inde proveniens, quod est diffamatio apud multos.
Ad quartum dicendum quod etiam ab illis inter quos nihil mali fecimus,
magis verecundamur, propter nocumentum sequens, quia scilicet per hoc
amittimus bonam opinionem quam de nobis habebant. Et etiam quia
contraria, iuxta se posita, maiora videntur, unde cum aliquis subito
de aliquo quem bonum aestimavit, aliquid turpe percipit, apprehendit
hoc ut turpius. Ab illis autem a quibus aliquid de novo postulamus,
vel quorum nunc primo volumus esse amici, magis verecundamur, propter
nocumentum inde proveniens, quod est impedimentum implendae petitionis
et amicitiae consummandae.
|
|