|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod etiam in virtuosis
hominibus possit esse verecundia. Contrariorum enim contrarii sunt
effectus. Sed illi qui sunt superabundantis malitiae non
verecundantur, secundum illud Ierem. III, species meretricis
facta est tibi, nescisti erubescere. Ergo illi qui sunt virtuosi
magis verecundantur.
2. Praeterea, philosophus dicit, in II Rhet., quod homines non
solum erubescunt vitia, sed etiam signa vitiorum. Quae quidem
contingit etiam esse in virtuosis. Ergo in virtuosis potest esse
verecundia.
3. Praeterea, verecundia est timor ingloriationis. Sed contingit
aliquos virtuosos ingloriosos esse, puta si falso infamantur, vel
etiam indigne opprobria patiantur. Ergo verecundia potest esse in
homine virtuoso.
4. Praeterea, verecundia est pars temperantiae, ut dictum est.
Pars autem non separatur a toto. Cum igitur temperantia sit in homine
virtuoso, videtur quod etiam verecundia.
Sed contra est quod philosophus dicit, in IV Ethic., quod
verecundia non est hominis studiosi.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, verecundia est timor
alicuius turpitudinis. Quod autem aliquod malum non timeatur, potest
duplici ratione contingere, uno modo, quia non aestimatur ut malum;
alio modo, quia non aestimatur ut possibile, vel ut difficile vitari.
Et secundum hoc, verecundia in aliquo deficit dupliciter. Uno modo,
quia ea quae sunt erubescibilia, non apprehenduntur ut turpia. Et hoc
modo carent verecundia homines in peccatis profundati, quibus sua
peccata non displicent, sed magis de eis gloriantur. Alio modo, quia
non apprehendunt turpitudinem ut possibilem sibi, vel quasi non facile
vitabilem. Et hoc modo senes et virtuosi verecundia carent. Sunt
tamen sic dispositi ut, si in eis esset aliquid turpe, de hoc
verecundarentur, unde philosophus dicit, in IV Ethic., quod
verecundia est ex suppositione studiosi.
Ad primum ergo dicendum quod defectus verecundiae contingit in pessimis
et optimis viris ex diversis causis, ut dictum est. Invenitur autem
in his qui mediocriter se habent, secundum quod est in eis aliquid de
amore boni, et tamen non totaliter sunt immunes a malo.
Ad secundum dicendum quod ad virtuosum pertinet non solum vitare
vitia, sed etiam ea quae habent speciem vitiorum, secundum illud I ad
Thess. V, ab omni specie mala abstinete vos. Et philosophus
dicit, in IV Ethic., quod vitanda sunt virtuoso tam ea quae sunt
mala secundum veritatem, quam ea quae sunt mala secundum opinionem.
Ad tertium dicendum quod infamationes et opprobria virtuosus, ut
dictum est, contemnit, quasi ea quibus ipse non est dignus. Et ideo
de his nemo multum verecundatur. Est tamen aliquis motus verecundiae
praeveniens rationem, sicut et ceterarum passionum.
Ad quartum dicendum quod verecundia non est pars temperantiae quasi
intrans essentiam eius, sed quasi dispositive se habens ad ipsam.
Unde Ambrosius dicit, in I de Offic., quod verecundia iacit prima
temperantiae fundamenta, inquantum scilicet incutit horrorem
turpitudinis.
|
|