|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod honestum non sit idem
quod decorum. Ratio enim honesti sumitur ex appetitu, nam honestum
est quod per se appetitur. Sed decorum magis respicit aspectum, cui
placet. Ergo decorum non est idem quod honestum.
2. Praeterea, decor quandam claritatem requirit, quae pertinet ad
rationem gloriae. Honestum autem respicit honorem. Cum igitur honor
et gloria differant, ut supra dictum est, videtur quod etiam honestum
differat a decoro.
3. Praeterea, honestum est idem virtuti, ut supra dictum est. Sed
aliquis decor contrariatur virtuti, unde dicitur Ezech. XVI,
habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo.
Ergo honestum non est idem decoro.
Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Cor. XII, quae
inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent, honesta autem
nostra nullius egent. Vocat autem ibi inhonesta, membra turpia;
honesta autem, membra pulchra. Ergo honestum et decorum idem esse
videntur.
Respondeo dicendum quod, sicut accipi potest ex verbis Dionysii,
IV cap. de Div. Nom., ad rationem pulchri, sive decori,
concurrit et claritas et debita proportio, dicit enim quod Deus
dicitur pulcher sicut universorum consonantiae et claritatis causa.
Unde pulchritudo corporis in hoc consistit quod homo habeat membra
corporis bene proportionata, cum quadam debiti coloris claritate. Et
similiter pulchritudo spiritualis in hoc consistit quod conversatio
hominis, sive actio eius, sit bene proportionata secundum spiritualem
rationis claritatem. Hoc autem pertinet ad rationem honesti, quod
diximus idem esse virtuti, quae secundum rationem moderatur omnes res
humanas. Et ideo honestum est idem spirituali decori. Unde
Augustinus dicit, in libro octogintatrium quaest., honestatem voco
intelligibilem pulchritudinem, quam spiritualem nos proprie dicimus.
Et postea subdit quod sunt multa pulchra visibilia, quae minus proprie
honesta appellantur.
Ad primum ergo dicendum quod obiectum movens appetitum est bonum
apprehensum. Quod autem in ipsa apprehensione apparet decorum,
accipitur ut conveniens et bonum, et ideo dicit Dionysius, IV cap.
de Div. Nom., quod omnibus est pulchrum et bonum amabile. Unde et
ipsum honestum, secundum quod habet spiritualem decorem, appetibile
redditur. Unde et Tullius dicit, in I de Offic., formam ipsam,
et tanquam faciem honesti vides, quae si oculis cerneretur, mirabiles
amores, ut ait Plato, excitaret sapientiae.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, gloria est
effectus honoris, ex hoc enim quod aliquis honoratur vel laudatur,
redditur clarus in oculis aliorum. Et ideo, sicut idem est
honorificum et gloriosum, ita etiam idem est honestum et decorum.
Ad tertium dicendum quod obiectio illa procedit de pulchritudine
corporali. Quamvis possit dici quod etiam propter pulchritudinem
spiritualem aliquis spiritualiter fornicatur, inquantum de ipsa
honestate superbit, secundum illud Ezech. XXVIII, elevatum est
cor tuum in decore tuo, perdidisti sapientiam tuam in decore tuo.
|
|