|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod honestum non differat ab
utili et delectabili. Dicitur enim honestum quod propter se
appetitur. Sed delectatio propter se appetitur, ridiculum enim
videtur quaerere propter quid aliquis velit delectari, ut philosophus
dicit, in X Ethic. Ergo honestum non differt a delectabili.
2. Praeterea, divitiae sub bono utili continentur, dicit enim
Tullius, in II Rhet., est aliquid non propter suam vim et
naturam, sed propter fructum et utilitatem petendum, quod pecunia
est. Sed divitiae habent rationem honestatis, dicitur enim Eccli.
XI, paupertas et honestas (idest divitiae) a Deo sunt; et
XIII, pondus super se tollit qui honestiori (idest ditiori) se
communicat. Ergo honestum non differt ab utili.
3. Praeterea, Tullius probat, in libro de Offic., quod nihil
potest esse utile quod non sit honestum. Et hoc idem habetur per
Ambrosium, in libro de Offic. Ergo utile non differt ab honesto.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro octogintatrium
quaest., honestum dicitur quod propter seipsum petendum est, utile
autem quod ad aliquid aliud referendum est.
Respondeo dicendum quod honestum concurrit in idem subiectum cum utili
et delectabili, a quibus tamen differt ratione. Dicitur enim aliquid
honestum, sicut dictum est, inquantum habet quendam decorem ex
ordinatione rationis. Hoc autem quod est secundum rationem ordinatum,
est naturaliter conveniens homini. Unumquodque autem naturaliter
delectatur in suo convenienti. Et ideo honestum est naturaliter homini
delectabile, sicut de operatione virtutis philosophus probat, in I
Ethic. Non tamen omne delectabile est honestum, quia potest etiam
aliquid esse conveniens secundum sensum, non secundum rationem; sed
hoc delectabile est praeter hominis rationem, quae perficit naturam
ipsius. Ipsa etiam virtus, quae secundum se honesta est, refertur ad
aliud sicut ad finem, scilicet ad felicitatem. Et secundum hoc, idem
subiecto est et honestum et utile et delectabile, sed ratione
differunt. Nam honestum dicitur secundum quod aliquid habet quandam
excellentiam dignam honore propter spiritualem pulchritudinem;
delectabile autem, inquantum quietat appetitum; utile autem,
inquantum refertur ad aliud. In pluribus tamen est delectabile quam
utile et honestum, quia omne utile et honestum est aliqualiter
delectabile, sed non convertitur, ut dicitur in II Ethic.
Ad primum ergo dicendum quod honestum dicitur quod propter se appetitur
appetitu rationali, qui tendit in id quod est conveniens rationi.
Delectabile autem propter se appetitur appetitu sensitivo.
Ad secundum dicendum quod divitiae vocantur nomine honestatis secundum
opinionem multorum, qui divitias honorant, vel inquantum ordinantur
organice ad actus virtutum, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod intentio Tullii et Ambrosii dicere est quod
nihil potest esse simpliciter et vere utile quod repugnat honestati,
quia oportet quod repugnet ultimo fini hominis, quod est bonum secundum
rationem, quamvis forte possit esse utile secundum quid, respectu
alicuius finis particularis. Non autem intendunt dicere quod omne
utile, in se consideratum, pertingat ad rationem honesti.
|
|