|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod honestas non debeat poni
pars temperantiae. Non enim est possibile quod idem, respectu
eiusdem, sit pars et totum. Sed temperantia est pars honesti, ut
Tullius dicit, in II Rhet. Ergo honestas non est pars
temperantiae.
2. Praeterea, III Esdrae dicitur quod vinum praecordia facit
honesta. Sed usus vini, praecipue superfluus, de quo ibi loqui
videtur, magis pertinet ad intemperantiam quam ad temperantiam. Ergo
honestas non est pars temperantiae.
3. Praeterea, honestum dicitur quod est honore dignum. Sed iusti
et fortes maxime honorantur, ut dicit philosophus, in I Rhet. Ergo
honestas non pertinet ad temperantiam, sed magis ad iustitiam vel
fortitudinem. Unde et Eleazarus dixit, ut dicitur II Machab.
VI, fortiter pro gravissimis ac sanctissimis legibus honesta morte
perfungor.
Sed contra est quod Macrobius honestatem ponit partem temperantiae.
Ambrosius etiam, in I de Offic., temperantiae specialiter
honestatem attribuit.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, honestas est quaedam
spiritualis pulchritudo. Pulchro autem opponitur turpe. Opposita
autem maxime se invicem manifestant. Et ideo ad temperantiam
specialiter honestas pertinere videtur, quae id quod est homini
turpissimum et indecentissimum repellit, scilicet brutales voluptates.
Unde et in ipso nomine temperantiae maxime intelligitur bonum
rationis, cuius est moderari et temperare concupiscentias pravas. Sic
igitur honestas, prout speciali quadam ratione temperantiae
attribuitur, ponitur pars eius non quidem subiectiva, vel sicut virtus
adiuncta, sed pars integralis ipsius, sicut quaedam eius conditio.
Ad primum ergo dicendum quod temperantia ponitur pars subiectiva
honesti prout sumitur in sua communitate. Sic autem non ponitur
temperantiae pars.
Ad secundum dicendum quod vinum in ebriis facit praecordia honesta
secundum eorum reputationem, quia videtur eis quod sint magni et
honorandi.
Ad tertium dicendum quod iustitiae et fortitudini debetur maior honor
quam temperantiae propter maioris boni excellentiam. Sed temperantiae
debetur maior honor propter cohibitionem vitiorum magis exprobrabilium,
ut ex dictis patet. Et sic honestas magis attribuitur temperantiae,
secundum regulam apostoli, I ad Cor. XII, quod inhonesta nostra
maiorem habent honestatem, scilicet removentem quod inhonestum est.
|
|