|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod abstinentia non sit
virtus. Dicit enim apostolus, I ad Cor. IV, non est regnum Dei
in sermone, sed in virtute. In abstinentia autem non consistit regnum
Dei, dicit enim apostolus, Rom. XIV, non est regnum Dei esca
et potus; ubi dicit Glossa nec in abstinendo nec in manducando esse
iustitiam. Ergo abstinentia non est virtus.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in X Confess., ad Deum
loquens, hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta, sic alimenta
sumpturus accedam. Sed medicamenta moderari non pertinet ad virtutem,
sed ad artem medicinae. Ergo, pari ratione, moderari alimenta, quod
pertinet ad abstinentiam, non est actus virtutis, sed artis.
3. Praeterea, omnis virtus in medio consistit, ut habetur in II
Ethic. Abstinentia autem non videtur in medio consistere, sed in
defectu, cum ex subtractione nominetur. Ergo abstinentia non est
virtus.
4. Praeterea, nulla virtus excludit aliam. Sed abstinentia
excludit patientiam, dicit enim Gregorius, in pastorali, quod mentes
abstinentium plerumque impatientia excutit a sinu tranquillitatis.
Ibidem etiam dicit quod cogitationes abstinentium nonnunquam superbiae
culpa transfigit, et ita excludit humilitatem. Ergo abstinentia non
est virtus.
Sed contra est quod dicitur II Pet. I, ministrate in fide vestra
virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam,
ubi abstinentia aliis virtutibus connumeratur. Ergo abstinentia est
virtus.
Respondeo dicendum quod abstinentia ex suo nomine importat
subtractionem ciborum. Dupliciter ergo nomen abstinentiae accipi
potest. Uno modo, secundum quod absolute ciborum subtractionem
designat. Et hoc modo abstinentia non designat neque virtutem neque
actum virtutis, sed quiddam indifferens. Alio modo potest accipi
secundum quod est ratione regulata. Et tunc significat vel habitum
virtutis, vel actum. Et hoc significatur in praemissa auctoritate
Petri, ubi dicitur in scientia abstinentiam ministrandam, ut scilicet
homo a cibis abstineat prout oportet, pro congruentia hominum cum
quibus vivit et personae suae, et pro valetudinis suae necessitate.
Ad primum ergo dicendum quod et usus ciborum et eorum abstinentia
secundum se considerata, non pertinent ad regnum Dei, dicit enim
apostolus, I ad Cor. VIII, esca nos non commendat Deo. Neque
enim, si non manducaverimus, deficiemus, neque, si manducabimus,
abundabimus, scilicet spiritualiter. Utrumque autem eorum secundum
quod fit rationabiliter ex fide et dilectione Dei, pertinet ad regnum
Dei.
Ad secundum dicendum quod moderatio ciborum secundum quantitatem et
qualitatem pertinet ad artem medicinae in comparatione ad valetudinem
corporis, sed secundum interiores affectiones, in comparatione ad
bonum rationis, pertinet ad abstinentiam. Unde Augustinus dicit, in
libro de quaest. Evang., non interest omnino, scilicet ad
virtutem, quid alimentorum vel quantum quis accipiat, dummodo id
faciat pro congruentia hominum cum quibus vivit et personae suae, et
pro valetudinis suae necessitate, sed quanta facilitate et serenitate
animi his valeat, cum oportet vel necesse est, carere.
Ad tertium dicendum quod ad temperantiam pertinet refrenare
delectationes quae nimis animum ad se alliciunt, sicut ad fortitudinem
pertinet firmare animum contra timores a bono rationis repellentes. Et
ideo sicut laus fortitudinis consistit in quodam excessu, et ex hoc
denominantur omnes partes fortitudinis; ita etiam laus temperantiae
consistit in quodam defectu, et ex hoc ipsa et omnes partes eius
denominantur. Unde et abstinentia, quia pars est temperantiae,
denominatur a defectu. Et tamen consistit in medio, inquantum est
secundum rationem rectam.
Ad quartum dicendum quod illa vitia proveniunt ex abstinentia prout non
est secundum rationem rectam. Ratio enim recta facit abstinere sicut
oportet, scilicet cum hilaritate mentis; et propter quod oportet,
scilicet propter gloriam Dei, non propter gloriam suam.
|
|