|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod abstinentia non sit
specialis virtus. Omnis enim virtus secundum seipsam est laudabilis.
Sed abstinentia non est secundum se laudabilis, dicit enim
Gregorius, in pastorali, quod virtus abstinentiae non nisi ex aliis
virtutibus commendatur. Ergo abstinentia non est specialis virtus.
2. Praeterea, Augustinus dicit, de fide ad Petrum, quod
abstinentia sanctorum est a cibo et potu, non quia aliqua creatura Dei
sit mala, sed pro sola corporis castigatione. Hoc autem pertinet ad
castitatem, ut ex ipso nomine apparet. Ergo abstinentia non est
virtus specialis a castitate distincta.
3. Praeterea, sicut homo debet esse contentus moderato cibo, ita et
moderata veste, secundum illud I ad Tim. ult., habentes alimenta
et quibus tegamur, his contenti simus. In moderatione autem vestium
non est aliqua specialis virtus. Ergo neque abstinentia, quae est
moderativa alimentorum.
Sed contra est quod Macrobius ponit abstinentiam specialem partem
temperantiae.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, virtus moralis
conservat bonum rationis contra impetus passionum, et ideo ubi
invenitur specialis ratio qua passio abstrahat a bono rationis, ibi
necesse est esse specialem virtutem. Delectationes autem ciborum natae
sunt abstrahere hominem a bono rationis, tum propter earum
magnitudinem; tum etiam propter necessitatem ciborum, quibus homo
indiget ad vitae conservationem, quam maxime homo desiderat. Et ideo
abstinentia est specialis virtus.
Ad primum ergo dicendum quod virtutes oportet esse connexas, ut supra
dictum est. Et ideo una virtus adiuvatur et commendatur ex alia,
sicut iustitia a fortitudine. Et per hunc etiam modum virtus
abstinentiae commendatur ex aliis virtutibus.
Ad secundum dicendum quod per abstinentiam corpus castigatur non solum
contra illecebram luxuriae, sed etiam contra illecebras gulae, quia
dum homo abstinet, magis redditur fortis ad impugnationes gulae
vincendas, quae tanto fortiores sunt quanto homo eis magis cedit. Et
tamen non prohibetur abstinentiam esse specialem virtutem per hoc quod
ad castitatem valet, quia una virtus ad aliam iuvat.
Ad tertium dicendum quod usus vestimentorum est introductus ab arte,
usus autem ciborum a natura. Et ideo magis debet esse virtus specialis
circa moderationem ciborum quam circa moderationem vestimentorum.
|
|