|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod ieiunium non sit actus
virtutis. Omnis enim virtutis actus est Deo acceptus. Sed ieiunium
non semper est Deo acceptum, secundum illud Isaiae LVIII, quare
ieiunavimus, et non aspexisti? Ergo ieiunium non est actus virtutis.
2. Praeterea, nullus actus virtutis recedit a medio virtutis. Sed
ieiunium recedit a medio virtutis, quod quidem in virtute abstinentiae
accipitur secundum hoc, ut subveniatur necessitati naturae, cui per
ieiunium aliquid subtrahitur; alioquin non ieiunantes non haberent
virtutem abstinentiae. Ergo ieiunium non est actus virtutis.
3. Praeterea, illud quod communiter omnibus convenit, et bonis et
malis, non est actus virtutis. Sed ieiunium est huiusmodi, quilibet
enim, antequam comedat, ieiunus est. Ergo ieiunium non est actus
virtutis.
Sed contra est quod connumeratur aliis virtutum actibus, II ad
Cor. VI, ubi apostolus dicit, in ieiuniis, in scientia, in
castitate, et cetera.
Respondeo dicendum quod ex hoc aliquis actus est virtuosus, quod per
rationem ordinatur ad aliquod bonum honestum. Hoc autem convenit
ieiunio. Assumitur enim ieiunium principaliter ad tria. Primo
quidem, ad concupiscentias carnis comprimendas. Unde apostolus
dicit, in auctoritate inducta, in ieiuniis, in castitate, quia per
ieiunia castitas conservatur. Ut enim Hieronymus dicit, sine Cerere
et Baccho friget Venus, idest, per abstinentiam cibi et potus
tepescit luxuria. Secundo, assumitur ad hoc quod mens liberius
elevetur ad sublimia contemplanda. Unde dicitur Dan. X, quod post
ieiunium trium hebdomadarum, revelationem accepit a Deo. Tertio, ad
satisfaciendum pro peccatis. Unde dicitur Ioel II, convertimini ad
me in toto corde vestro, in ieiunio et fletu et planctu. Et hoc est
quod Augustinus dicit, in quodam sermone de Orat. et Ieiun.,
ieiunium purgat mentem, sublevat sensum, carnem spiritui subiicit,
cor facit contritum et humiliatum, concupiscentiae nebulas dispergit,
libidinum ardores extinguit, castitatis vero lumen accendit. Unde
patet quod ieiunium est actus virtutis.
Ad primum ergo dicendum quod contingit quod aliquis actus qui ex genere
suo est virtuosus, ex aliquibus circumstantiis adiunctis redditur
vitiosus. Unde ibidem dicitur, ecce in diebus ieiunii vestri
invenitur voluntas vestra; et paulo post subditur, ad lites et
contentiones ieiunatis, et percutitis pugno impie. Quod exponens
Gregorius, in pastorali, dicit, voluntas ad laetitiam pertinet,
pugnus ad iram. Incassum ergo per abstinentiam corpus atteritur, si
inordinatis motibus dimissa mens vitiis dissipatur. Et Augustinus,
in praedicto sermone, dicit quod ieiunium verbositatem non amat,
divitias superfluitatem iudicat, superbiam spernit, humilitatem
commendat, praestat homini seipsum intelligere, quod est infirmum et
fragile.
Ad secundum dicendum quod medium virtutis non accipitur secundum
quantitatem, sed secundum rationem rectam, ut dicitur in II Ethic.
Ratio autem iudicat quod propter aliquam specialem causam aliquis homo
minus sumat de cibo quam sibi competeret secundum statum communem,
sicut propter infirmitatem vitandam, aut aliqua opera corporalia
expeditius agenda. Et multo magis ratio recta hoc ordinat ad
spiritualia mala vitanda et bona prosequenda. Non tamen ratio recta
tantum de cibo subtrahit ut natura conservari non possit, quia, ut
Hieronymus dicit, non differt utrum magno vel parvo tempore te
interimas; et quod de rapina holocaustum offert qui vel ciborum nimia
egestate, vel manducandi vel somni penuria, immoderate corpus
affligit. Similiter etiam ratio recta non tantum de cibo subtrahit ut
homo reddatur impotens ad debita opera peragenda, unde dicit
Hieronymus quod rationalis homo dignitatem amittit qui ieiunium
caritati, vel vigilias sensus integritati praefert.
Ad tertium dicendum quod ieiunium naturae, quo quis dicitur ieiunus
antequam comedat, consistit in pura negatione. Unde non potest poni
actus virtutis, sed solum illud ieiunium quo quis, ex rationabili
proposito, a cibis aliqualiter abstinet. Unde primum dicitur ieiunium
ieiuni, secundum vero ieiunium ieiunantis, quasi ex proposito aliquid
agentis.
|
|