|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ieiunium non sit actus
abstinentiae. Quia super illud Matth. XVII, hoc genus
Daemoniorum etc., dicit Hieronymus, ieiunium est non solum ab
escis, sed a cunctis illecebris abstinere. Sed hoc pertinet ad omnem
virtutem. Ergo ieiunium non est actus specialiter abstinentiae.
2. Praeterea, Gregorius dicit, in homilia Quadragesimae, quod
ieiunium quadragesimale est decima totius anni. Sed dare decimas est
actus religionis, ut supra habitum est. Ergo ieiunium est actus
religionis, et non abstinentiae.
3. Praeterea, abstinentia est pars temperantiae, ut dictum est.
Temperantia autem contra fortitudinem dividitur, ad quam pertinet
molestias sustinere, quod maxime videtur esse in ieiunio. Ergo
ieiunium non est actus abstinentiae.
Sed contra est quod Isidorus dicit quod ieiunium est parsimonia
victus, abstinentiaque ciborum.
Respondeo dicendum quod eadem est materia habitus et actus. Unde
omnis actus virtuosus qui est circa aliquam materiam, ad illam virtutem
pertinet quae medium in illa materia constituit. Ieiunium autem
attenditur in cibis, in quibus medium adinvenit abstinentia. Unde
manifestum est quod ieiunium est abstinentiae actus.
Ad primum ergo dicendum quod ieiunium proprie dictum consistit in
abstinendo a cibis. Sed metaphorice dictum consistit in abstinendo a
quibuslibet nocivis, quae maxime sunt peccata. Vel potest dici quod
etiam ieiunium proprie dictum est abstinentia ab omnibus illecebris,
quia per quaelibet vitia adiuncta desinit esse actus virtuosus, ut
dictum est.
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet actum unius virtutis pertinere
ad aliam virtutem, secundum quod ad eius finem ordinatur, ut ex supra
dictis patet. Et secundum hoc, nihil prohibet ieiunium pertinere ad
religionem vel ad castitatem, vel ad quamcumque aliam virtutem.
Ad tertium dicendum quod ad fortitudinem, secundum quod est specialis
virtus, non pertinet perferre quascumque molestias, sed solum illas
quae sunt circa pericula mortis. Sufferre autem molestias quae sunt ex
defectu delectabilium tactus, pertinet ad temperantiam et ad partes
eius. Et tales sunt molestiae ieiunii.
|
|