|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ieiunium non sit in
praecepto. Praecepta enim non dantur de operibus supererogationum,
quae cadunt sub consilio. Sed ieiunium est opus supererogationis,
alioquin, ubique et semper aequaliter esse observandum. Ergo ieiunium
non cadit sub praecepto.
2. Praeterea, quicumque transgreditur praeceptum peccat mortaliter.
Si ergo ieiunium esset in praecepto, omnes non ieiunantes mortaliter
peccarent. Per quod videretur magnus laqueus hominibus esse iniectus.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de vera Relig., quod
ab ipsa Dei sapientia, homine assumpto, a quo in libertatem vocati
sumus, pauca sacramenta saluberrima constituta sunt, quae societatem
Christiani populi, hoc est sub uno Deo liberae multitudinis,
continerent. Sed non minus videtur libertas populi Christiani
impediri per multitudinem observantiarum quam per multitudinem
sacramentorum, dicit enim Augustinus, in libro ad inquisitiones
Ianuarii, quod quidam ipsam religionem nostram, quam manifestissimis
et paucissimis celebrationum sacramentis Dei misericordia voluit esse
liberam, servilibus premunt oneribus. Ergo videtur quod non debuit
per Ecclesiam ieiunium sub praecepto institui.
Sed contra est quod Hieronymus, ad Lucinum, dicit, de ieiuniis
loquens, unaquaeque provincia abundet in suo sensu, et praecepta
maiorum leges apostolicas arbitretur. Ergo ieiunium est in praecepto.
Respondeo dicendum quod sicut ad saeculares principes pertinet
praecepta legalia, iuris naturalis determinativa, tradere de his quae
pertinent ad utilitatem communem in temporalibus rebus; ita etiam ad
praelatos ecclesiasticos pertinet ea statutis praecipere quae ad
utilitatem communem fidelium pertinent in spiritualibus bonis. Dictum
est autem quod ieiunium utile est et ad deletionem et cohibitionem
culpae, et ad elevationem mentis in spiritualia. Unusquisque autem ex
naturali ratione tenetur tantum ieiuniis uti quantum sibi necessarium
est ad praedicta. Et ideo ieiunium in communi cadit sub praecepto
legis naturae. Sed determinatio temporis et modi ieiunandi secundum
convenientiam et utilitatem populi Christiani, cadit sub praecepto
iuris positivi quod est a praelatis Ecclesiae institutum. Et hoc est
ieiunium Ecclesiae, aliud, naturae.
Ad primum ergo dicendum quod ieiunium, secundum se consideratum, non
nominat aliquid eligibile, sed quiddam poenale. Redditur autem
eligibile secundum quod est utile ad finem aliquem. Et ideo, absolute
consideratum, non est de necessitate praecepti, sed est de necessitate
praecepti unicuique tali remedio indigenti. Et quia multitudo hominum
ut plurimum indiget tali remedio, tum quia in multis omnes offendimus,
ut dicitur Iac. III; tum etiam quia caro concupiscit adversus
spiritum, ut dicitur Galat. V, conveniens fuit ut Ecclesia aliqua
ieiunia statueret communiter ab omnibus observanda, non quasi praecepto
subiiciens id quod simpliciter ad supererogationem pertinet, sed quasi
in speciali determinans id quod est necessarium in communi.
Ad secundum dicendum quod praecepta quae per modum communis statuti
proponuntur, non eodem modo obligant omnes, sed secundum quod
requiritur ad finem quem legislator intendit. Cuius auctoritatem si
aliquis transgrediendo statutum contemnat; vel hoc modo transgrediatur
quod impediatur finis quem intendit, peccat mortaliter talis
transgressor. Si autem ex aliqua rationabili causa quis statutum non
servet, praecipue in casu in quo etiam, si legislator adesset, non
decerneret esse servandum, talis transgressio non constituit peccatum
mortale. Et inde est quod non omnes qui omnino non servant ieiunia
Ecclesiae, mortaliter peccant.
Ad tertium dicendum quod Augustinus ibi loquitur de his quae neque
sanctarum Scripturarum auctoritatibus continentur, nec in Conciliis
episcoporum statuta inveniuntur, nec consuetudine universalis
Ecclesiae roborata sunt. Ieiunia vero quae sunt in praecepto, sunt
in Conciliis episcoporum statuta, et consuetudine universalis
Ecclesiae roborata. Nec sunt contra libertatem populi fidelis, sed
magis sunt utilia ad impediendum servitutem peccati, quae repugnat
libertati spirituali; de qua dicitur, Galat. V, vos autem,
fratres, in libertatem vocati estis, tantum, ne libertatem detis in
occasionem carnis.
|
|