|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod omnes ad ieiunia
Ecclesiae teneantur. Praecepta enim Ecclesiae obligant sicut Dei
praecepta, secundum illud Lucae X, qui vos audit, me audit. Sed
ad praecepta Dei servanda omnes tenentur. Ergo similiter omnes
tenentur ad servanda ieiunia quae sunt ab Ecclesia instituta.
2. Praeterea, maxime videntur excusari pueri a ieiunio, propter
aetatem. Sed pueri non excusantur, dicitur enim Ioel II,
sanctificate ieiunium. Et postea sequitur, congregate parvulos et
sugentes ubera, ergo multo magis omnes alii ad ieiunia tenentur.
3. Praeterea, spiritualia sunt temporalibus praeferenda, et
necessaria non necessariis. Sed opera corporalia ordinantur ad lucrum
temporale, peregrinatio etiam, etsi ad spiritualia ordinetur, non est
necessitatis. Cum ergo ieiunium ordinetur ad spiritualem utilitatem,
et necessitatem habeat ex statuto Ecclesiae, videtur quod non sint
ieiunia Ecclesiae praetermittenda propter peregrinationem vel
corporalia opera.
4. Praeterea, magis est aliquid faciendum ex propria voluntate quam
ex necessitate, ut patet per apostolum, II ad Cor. IX. Sed
pauperes solent ex necessitate ieiunare, propter defectum alimentorum.
Ergo multo magis debent ex propria voluntate ieiunare.
Sed contra, videtur quod nullus iustus teneatur ieiunare. Praecepta
enim Ecclesiae non obligant contra doctrinam Christi. Sed dominus
dixit, Lucae V, quod non possunt filii sponsi ieiunare quandiu cum
ipsis est sponsus. Est autem cum omnibus iustis, spiritualiter eos
inhabitans, unde dominus dicit, Matth. ult., ecce, ego vobiscum
sum usque ad consummationem saeculi. Ergo iusti ex statuto Ecclesiae
non obligantur ad ieiunandum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, statuta communia
proponuntur secundum quod multitudini conveniunt. Et ideo legislator
in eis statuendis attendit id quod communiter et in pluribus accidit.
Si quid autem ex speciali causa in aliquo inveniatur quod observantiae
statuti repugnet, non intendit talem legislator, ad statuti
observantiam obligare. In quo tamen est distinctio adhibenda. Nam si
causa sit evidens, per seipsum licite potest homo statuti observantiam
praeterire, praesertim consuetudine interveniente; vel si non posset
de facili recursus ad superiorem haberi. Si vero causa sit dubia,
debet aliquis ad superiorem recurrere qui habet potestatem in talibus
dispensandi. Et hoc est observandum in ieiuniis ab Ecclesia
institutis, ad quae omnes communiter obligantur, nisi in eis fuerit
aliquod speciale impedimentum.
Ad primum ergo dicendum quod praecepta Dei sunt praecepta iuris
naturalis, quae secundum se sunt de necessitate salutis. Sed statuta
Ecclesiae sunt de his quae non per se sunt de necessitate salutis, sed
solum ex institutione Ecclesiae. Et ideo possunt esse aliqua
impedimenta propter quae aliqui ad observanda ieiunia huiusmodi non
tenentur.
Ad secundum dicendum quod in pueris est maxime evidens causa non
ieiunandi, tum propter debilitatem naturae, ex qua provenit quod
indigent frequenti cibo, et non multo simul assumpto; tum etiam quia
indigent multo nutrimento propter necessitatem augmenti, quod fit de
residuo alimenti. Et ideo quandiu sunt in statu augmenti, quod est ut
in pluribus usque ad finem tertii septennii, non tenentur ad
ecclesiastica ieiunia observanda. Conveniens tamen est ut etiam in hoc
tempore se ad ieiunandum exerceant, plus vel minus, secundum modum
suae aetatis. Quandoque tamen, magna tribulatione imminente, in
signum poenitentiae arctioris, etiam pueris ieiunia indicuntur, sicut
etiam de iumentis legitur Ionae III, homines et iumenta non gustent
quidquam, nec aquam bibant.
Ad tertium dicendum quod circa peregrinos et operarios distinguendum
videtur. Quia si peregrinatio et operis labor commode differri possit
aut diminui, absque detrimento corporalis salutis et exterioris
status, qui requiritur ad conservationem corporalis vel spiritualis
vitae, non sunt propter hoc Ecclesiae ieiunia praetermittenda. Si
autem immineat necessitas statim peregrinandi et magnas diaetas
faciendi; vel etiam multum laborandi, vel propter conservationem vitae
corporalis, vel propter aliquid necessarium ad vitam spiritualem; et
simul cum hoc non possunt Ecclesiae ieiunia observari, non obligatur
homo ad ieiunandum; quia non videtur fuisse intentio Ecclesiae
statuentis ieiunia, ut per hoc impediret alias pias et magis
necessarias causas. Videtur tamen in talibus recurrendum esse ad
superioris dispensationem, nisi forte ubi ita est consuetum; quia ex
hoc ipso quod praelati dissimulant, videntur annuere.
Ad quartum dicendum quod pauperes qui possunt sufficienter habere quod
eis sufficiat ad unam comestionem, non excusantur propter paupertatem a
ieiuniis Ecclesiae. A quibus tamen excusari videntur illi qui
frustatim eleemosynas mendicant, qui non possunt simul habere quod eis
ad victum sufficiat.
Ad quintum dicendum quod illud verbum domini tripliciter potest
exponi. Uno modo, secundum Chrysostomum, qui dicit quod discipuli,
qui filii sponsi dicuntur, adhuc imbecillius dispositi erant, unde
vestimento veteri comparantur, et ideo, in praesentia corporali
Christi, erant magis fovendi in quadam dulcedine quam in austeritate
ieiunii exercendi. Et secundum hoc, magis convenit ut cum imperfectis
et novitiis in ieiuniis dispensetur quam cum antiquioribus et
perfectis, ut patet in Glossa, super illud Psalmi, sicut ablactatus
super matre sua. Alio modo potest dici, secundum Hieronymum, quod
dominus ibi loquitur de ieiunio veterum observantiarum. Unde per hoc
significat dominus quod apostoli non erant in veteribus observantiis
detinendi, quos oportebat gratiae novitate perfundi. Tertio modo,
secundum Augustinum, qui distinguit duplex ieiunium. Quorum unum
pertinet ad humilitatem tribulationis. Et hoc non competit viris
perfectis, qui dicuntur filii sponsi, unde ubi Lucas dicit, non
possunt filii sponsi ieiunare, Matthaeus dicit, non possunt filii
sponsi lugere. Aliud autem est quod pertinet ad gaudium mentis in
spiritualia suspensae. Et tale ieiunium convenit perfectis.
|
|