|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non determinentur
convenienter tempora ieiunii ecclesiastici. Christus enim legitur,
Matth. IV, statim post Baptismum ieiunium inchoasse. Sed nos
Christum imitari debemus, secundum illud I ad Cor. IV,
imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Ergo et nos debemus
ieiunium peragere statim post Epiphaniam, in qua Baptismus Christi
celebratur.
2. Praeterea, caeremonialia veteris legis non licet in nova lege
observare. Sed ieiunia in quibusdam determinatis mensibus pertinent ad
solemnitates veteris legis, dicitur enim Zach. VIII, ieiunium
quarti, et ieiunium quinti, et ieiunium septimi, et ieiunium decimi
erit domui Iudae in gaudium et laetitiam, et in solemnitates
praeclaras. Ergo ieiunia specialium mensium, quae dicuntur quatuor
temporum, inconvenienter in Ecclesia observantur.
3. Praeterea, secundum Augustinum, in libro de consensu Evang.,
sicut est ieiunium afflictionis, ita est ieiunium exultationis. Sed
maxime exultatio spiritualis fidelibus imminet ex Christi
resurrectione. Ergo in tempore quinquagesimae, in quo Ecclesia
solemnizat propter dominicam resurrectionem, in diebus dominicalibus,
in quibus memoria resurrectionis agitur, debent aliqua ieiunia indici.
Sed contra est communis Ecclesiae consuetudo.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ieiunium ad duo
ordinatur, scilicet ad deletionem culpae, et ad elevationem mentis in
superna. Et ideo illis temporibus specialiter fuerunt ieiunia
indicenda in quibus oportebat homines a peccato purgari, et mentem
fidelium elevari in Deum per devotionem. Quod quidem praecipue
imminet ante paschalem solemnitatem. In qua et culpae per Baptismum
relaxantur, qui solemniter in vigilia Paschae celebratur, quando
recolitur dominica sepultura, quia per Baptismum consepelimur Christo
in mortem, ut dicitur Rom. VI. In festo etiam Paschae maxime
oportet mentem hominis per devotionem elevari ad aeternitatis gloriam,
quam Christus resurgendo inchoavit. Et ideo immediate ante
solemnitatem paschalem Ecclesia statuit esse ieiunandum, et eadem
ratione, in vigiliis praecipuarum festivitatum, in quibus praeparari
nos oportet ad festa futura devote celebranda. Similiter etiam
consuetudo ecclesiastica habet ut in singulis quartis anni sacri ordines
conferantur (in cuius signum, dominus quatuor millia hominum de septem
panibus satiavit, per quos significatur annus novi testamenti, ut
Hieronymus dicit ibidem), ad quorum susceptionem oportet per ieiunium
praeparari et eos qui ordinant, et illos qui ordinandi sunt, et etiam
totum populum, pro cuius utilitate ordinantur. Unde et legitur,
Lucae VI, quod dominus, ante discipulorum electionem, exivit in
montem orare, quod exponens Ambrosius, dicit, quid te facere
convenit cum vis aliquod officium pietatis adoriri quando Christus,
missurus apostolos, prius oravit? Ratio autem numeri, quantum ad
quadragesimale ieiunium, est triplex, secundum Gregorium. Prima
quidem, quia virtus Decalogi per libros quatuor sancti Evangelii
impletur, denarius autem quater ductus in quadragenarium surgit. Vel
quia in hoc mortali corpore ex quatuor elementis subsistimus, per cuius
voluntatem praeceptis dominicis contraimus, quae per Decalogum sunt
accepta. Unde dignum est ut eandem carnem quaterdecies affligamus.
Vel quia ita offerre contendimus Deo decimas dierum. Dum enim per
trecentos et sexaginta dies annus ducitur, nos autem per triginta sex
dies affligimur, qui sunt ieiunabiles in sex septimanis
Quadragesimae, quasi anni nostri decimas Deo damus. Secundum autem
Augustinum, additur quarta ratio. Nam creator est Trinitas, pater
et filius et spiritus sanctus. Creaturae vero invisibili debetur
ternarius numerus, diligere enim iubemur Deum ex toto corde, ex tota
anima, ex tota mente. Creaturae vero visibili debetur quaternarius,
propter calidum et frigidum, humidum et siccum. Sic ergo per denarium
significantur omnes res, qui si ducatur per quaternarium, qui competit
corpori, per quod administratio geritur, quadragesimum numerum
conficit. Singula vero ieiunia quatuor temporum tribus diebus
continentur, propter numerum mensium qui competit cuilibet tempori.
Vel propter numerum sacrorum ordinum, qui in his temporibus
conferuntur.
Ad primum ergo dicendum quod Christus Baptismo non indiguit propter
seipsum, sed ut nobis Baptismum commendaret. Et ideo sibi non
competebat ut ante Baptismum suum ieiunaret, sed post Baptismum, ut
nos invitaret ad ieiunandum ante nostrum Baptismum.
Ad secundum dicendum quod Ecclesia non servat ieiunia quatuor temporum
nec omnino eisdem temporibus quibus Iudaei, nec etiam propter causas
easdem. Illi enim ieiunabant in Iulio, qui est quartus mensis ab
Aprili, quem primum habent, quia tunc Moyses, descendens de monte
Sina, tabulas legis confregit; et iuxta Ieremiam, muri primum rupti
sunt civitatis. In quinto autem mense, qui apud nos vocatur
Augustus, cum propter exploratores seditio esset orta in populo,
iussi sunt in montem non ascendere, et in hoc mense a Nabuchodonosor,
et post a Tito, templum Hierosolymis est incensum. In septimo
vero, qui appellatur October, Godolias occisus est, et reliquiae
populi dissipatae. In decimo vero mense, qui apud nos Ianuarius
dicitur, populus cum Ezechiele in captivitate positus, audivit
templum esse subversum.
Ad tertium dicendum quod ieiunium exultationis ex instinctu spiritus
sancti procedit, qui est spiritus libertatis. Et ideo hoc ieiunium
sub praecepto cadere non debet. Ieiunia ergo quae praecepto Ecclesiae
instituuntur, sunt magis ieiunia afflictionis, quae non conveniunt in
diebus laetitiae. Propter quod, non est ieiunium ab Ecclesia
institutum in toto paschali tempore, nec etiam in diebus dominicis.
In quibus si quis ieiunaret, contra consuetudinem populi Christiani,
quae, ut Augustinus dicit, est pro lege habenda; vel etiam ex aliquo
errore, sicut Manichaei ieiunant quasi necessarium tale ieiunium
arbitrantes, non essent a peccato immunes, quamvis ipsum ieiunium
secundum se consideratum omni tempore sit laudabile, secundum quod
Hieronymus dicit, ad Lucinum, utinam omni tempore ieiunare
possimus.
|
|