|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non requiratur ad
ieiunium quod homo semel tantum comedat. Ieiunium enim, ut dictum
est, est actus virtutis abstinentiae, quae quidem non minus observat
debitam quantitatem cibi quam comestionis numerum. Non autem taxatur
ieiunantibus quantitas cibi. Ergo nec numerus comestionis taxari
debet.
2. Praeterea, sicut homo nutritur cibo, ita et potu. Unde et
potus ieiunium solvit, propter quod, post potum non possumus
Eucharistiam accipere. Sed non est prohibitum quin pluries bibamus,
diversis horis diei. Ergo etiam non debet esse prohibitum ieiunantibus
quin pluries comedant.
3. Praeterea, electuaria quidam cibi sunt. Quae tamen a multis in
diebus ieiunii post comestionem sumuntur. Ergo unitas comestionis non
est de ratione ieiunii.
Sed in contrarium est communis consuetudo populi Christiani.
Respondeo dicendum quod ieiunium ab Ecclesia instituitur ad
concupiscentiam refrenandam, ita tamen quod natura salvetur. Ad hoc
autem sufficere videtur unica comestio, per quam homo potest et naturae
satisfacere, et tamen concupiscentiae aliquid detrahit, diminuendo
comestionum vices. Et ideo Ecclesiae moderatione statutum est ut
semel in die a ieiunantibus comedatur.
Ad primum ergo dicendum quod quantitas cibi non potuit eadem omnibus
taxari, propter diversas corporum complexiones, ex quibus contingit
quod unus maiori, alter minori indiget cibo. Sed ut plurimum omnes
possunt naturae satisfacere per unicam comestionem.
Ad secundum dicendum quod duplex est ieiunium. Unum quidem naturae
quod requiritur ad Eucharistiae sumptionem. Et hoc solvitur per
quemlibet potum, etiam aquae, post quem non licet Eucharistiam
sumere. Est autem aliud ieiunium Ecclesiae, quod dicitur ieiunium
ieiunantis. Et istud non solvitur nisi per ea quae Ecclesia
interdicere intendit instituendo ieiunium. Non autem intendit
Ecclesia interdicere abstinentiam potus, qui magis sumitur ad
alterationem corporis et digestionem ciborum assumptorum quam ad
nutritionem, licet aliquo modo nutriat. Et ideo licet pluries
ieiunantibus bibere. Si autem quis immoderate potu utatur, potest
peccare et meritum ieiunii perdere, sicut etiam si immoderate cibum in
una comestione assumat.
Ad tertium dicendum quod electuaria, etsi aliquo modo nutriant, non
tamen principaliter assumuntur ad nutrimentum, sed ad digestionem
ciborum. Unde non solvunt ieiunium, sicut nec aliarum medicinarum
assumptio, nisi forte aliquis in fraudem electuaria in magna quantitate
assumat per modum cibi.
|
|