|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod hora nona non
convenienter taxetur ad comedendum, his qui ieiunant. Status enim
novi testamenti est perfectior quam status veteris testamenti. Sed in
veteri testamento ieiunabant usque ad vesperam, dicitur enim Levit.
XXIII, sabbatum est, affligetis animas vestras; et postea
sequitur, a vespere usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.
Ergo multo magis in novo testamento ieiunium debet indici usque ad
vesperam.
2. Praeterea, ieiunium ab Ecclesia institutum omnibus imponitur.
Sed non omnes possunt determinate cognoscere horam nonam. Ergo
videtur quod taxatio horae nonae non debeat cadere sub statuto ieiunii.
3. Praeterea, ieiunium est actus virtutis abstinentiae, ut supra
dictum est. Sed virtus moralis non eodem modo accipit medium quoad
omnes, quia quod est multum uni, est parum alteri, ut dicitur in II
Ethic. Ergo non debet ieiunantibus taxari hora nona.
Sed contra est quod Concilium Cabillonense dicit, in Quadragesima
nullatenus credendi sunt ieiunare qui ante manducaverint quam
vespertinum celebretur officium, quod quadragesimali tempore post nonam
dicitur. Ergo usque ad nonam est ieiunandum.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ieiunium ordinatur ad
deletionem et cohibitionem culpae. Unde oportet quod aliquid addat
supra communem consuetudinem, ita tamen quod per hoc non multum natura
gravetur. Est autem debita et communis consuetudo comedendi hominibus
circa horam sextam, tum quia iam videtur esse completa digestio,
nocturno tempore naturali calore interius revocato propter frigus noctis
circumstans, et diffusio humoris per membra, cooperante ad hoc calore
diei usque ad summum solis ascensum; tum etiam quia tunc praecipue
natura corporis humani indiget iuvari contra exteriorem aeris calorem,
ne humores interius adurantur. Et ideo, ut ieiunans aliquam
afflictionem sentiat pro culpae satisfactione, conveniens hora
comedendi taxatur ieiunantibus circa nonam. Convenit etiam ista hora
mysterio passionis Christi, quae completa fuit hora nona, quando,
inclinato capite, tradidit spiritum. Ieiunantes enim, dum suam
carnem affligunt, passioni Christi conformantur, secundum illud
Galat. V, qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt, cum vitiis
et concupiscentiis.
Ad primum ergo dicendum quod status veteris testamenti comparatur
nocti, status vero novi testamenti diei, secundum illud Rom.
XIII, nox praecessit, dies autem appropinquavit. Et ideo in
veteri testamento ieiunabant usque ad noctem, non autem in novo
testamento.
Ad secundum dicendum quod ad ieiunium requiritur hora determinata non
secundum subtilem examinationem, sed secundum grossam aestimationem,
sufficit enim quod sit circa horam nonam. Et hoc de facili quilibet
cognoscere potest.
Ad tertium dicendum quod modicum augmentum, vel etiam modicus
defectus, non multum potest nocere. Non est autem magnum temporis
spatium quod est ab hora sexta, in qua communiter homines comedere
consueverunt, usque ad horam nonam, quae ieiunantibus determinatur.
Et ideo talis taxatio temporis non multum potest alicui nocere,
cuiuscumque conditionis existat. Vel, si forte propter infirmitatem
vel aetatem aut aliquid huiusmodi, hoc eis in magnum gravamen cederet,
esset cum eis in ieiunio dispensandum, vel ut aliquantulum praevenirent
horam.
|
|