|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
ieiunantibus indicatur abstinentia a carnibus et ovis et lacticiniis.
Dictum est enim supra quod ieiunium est institutum ad concupiscentias
carnis refrenandas. Sed magis concupiscentiam provocat potus vini quam
esus carnium, secundum illud Prov. XX, luxuriosa res est vinum;
et Ephes. V, nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Cum ergo
non interdicatur ieiunantibus potus vini, videtur quod non debeat
interdici esus carnium.
2. Praeterea, aliqui pisces ita delectabiliter comeduntur sicut
quaedam animalium carnes. Sed concupiscentia est appetitus
delectabilis, ut supra habitum est. Ergo in ieiunio, quod est
institutum ad concupiscentiam refrenandam, sicut non interdicitur usus
piscium, ita non debet interdici usus carnium.
3. Praeterea, in quibusdam ieiuniorum diebus aliqui ovis et caseo
utuntur. Ergo, pari ratione, in ieiunio quadragesimali talibus homo
uti potest.
Sed contra est communis fidelium consuetudo.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ieiunium ab
Ecclesia est institutum ad reprimendas concupiscentias carnis. Quae
quidem sunt delectabilium secundum tactum, quae consistunt in cibis et
venereis. Et ideo illos cibos Ecclesia ieiunantibus interdixit qui et
in comedendo maxime habent delectationem, et iterum maxime hominem ad
venerea provocant. Huiusmodi autem sunt carnes animalium in terra
quiescentium et respirantium, et quae ex eis procedunt, sicut
lacticinia ex gressibilibus, et ova ex avibus. Quia enim huiusmodi
magis conformantur humano corpori, plus delectant et magis conferunt ad
humani corporis nutrimentum, et sic ex eorum comestione plus superfluit
ut vertatur in materiam seminis, cuius multiplicatio est maximum
incitamentum luxuriae. Et ideo ab his cibis praecipue ieiunantibus
Ecclesia statuit esse abstinendum.
Ad primum ergo dicendum quod ad actum generationis tria concurrunt,
scilicet calor, spiritus et humor. Ad calorem quidem maxime
cooperatur vinum, et alia calefacientia corpus; ad spiritus autem
videntur cooperari inflativa; sed ad humorem maxime cooperatur usus
carnium, ex quibus multum de alimento generatur. Alteratio autem
caloris et multiplicatio spirituum cito transit, sed substantia humoris
diu manet. Et ideo magis interdicitur ieiunantibus usus carnium quam
vini, vel leguminum, quae sunt inflativa.
Ad secundum dicendum quod Ecclesia, ieiunium instituens, intendit ad
id quod communius accidit. Esus autem carnium est magis delectabilis
communiter quam esus piscium, quamvis in quibusdam aliter se habeat.
Et ideo Ecclesia magis ieiunantibus prohibuit esum carnium quam esum
piscium.
Ad tertium dicendum quod ova et lacticinia ieiunantibus interdicuntur
inquantum sunt animalibus exorta carnes habentibus. Unde principalius
interdicuntur quam ova vel lacticinia. Similiter etiam inter alia
ieiunia, solemnius est quadragesimale ieiunium, tum quia observatur ad
imitationem Christi; tum etiam quia per ipsum disponimur ad
redemptionis nostrae mysteria devote celebranda. Et ideo in quolibet
ieiunio interdicitur esus carnium, in ieiunio autem quadragesimali
interdicuntur universaliter etiam ova et lacticinia. Circa quorum
abstinentiam in aliis ieiuniis diversae consuetudines existunt apud
diversos, quas quisque observare debet, secundum morem eorum inter
quos conversatur. Unde Hieronymus dicit, de ieiuniis loquens,
unaquaeque provincia abundet in suo sensu, et praecepta maiorum leges
apostolicas arbitretur.
|
|