|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod gula non sit peccatum.
Dicit enim dominus, Matth. XV, quod intrat in os, non coinquinat
hominem. Sed gula est circa cibos, qui intrant in hominem. Cum ergo
omne peccatum coinquinet hominem, videtur quod gula non sit peccatum.
2. Praeterea, nullus peccat in eo quod vitare non potest. Sed gula
consistit in immoderantia cibi, quam non potest homo vitare, dicit
enim Gregorius, XXX Moral., quia per esum voluptas necessitati
miscetur, quid necessitas petat, et quid voluptas suppetat,
ignoratur; et Augustinus dicit, X Confess., quis est, domine,
qui aliquantulum extra metas necessitatis cibum non sumit? Ergo gula
non est peccatum.
3. Praeterea, in quolibet genere peccati primus motus est peccatum.
Sed primus motus sumendi cibum non est peccatum, alioquin fames et
sitis essent peccata. Ergo gula non est peccatum.
Sed contra est quod Gregorius dicit, XXX Moral., quod ad
conflictum spiritualis agonis non assurgitur, si non prius intra
nosmetipsos hostis positus, gulae videlicet appetitus, edomatur. Sed
interior hostis hominis est peccatum. Ergo gula est peccatum.
Respondeo dicendum quod gula non nominat quemlibet appetitum edendi et
bibendi, sed inordinatum. Dicitur autem appetitus inordinatus ex eo
quod recedit ab ordine rationis, in quo bonum virtutis moralis
consistit. Ex hoc autem dicitur aliquid esse peccatum quod virtuti
contrariatur. Unde manifestum est quod gula est peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod id quod intrat in hominem per modum cibi,
secundum suam substantiam et naturam, non coinquinat hominem
spiritualiter, sed Iudaei, contra quos dominus loquitur, et
Manichaei opinabantur quod aliqui cibi immundos facerent, non propter
figuram, sed secundum propriam naturam. Inordinata tamen ciborum
concupiscentia hominem spiritualiter coinquinat.
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, vitium gulae non
consistit in substantia cibi, sed in concupiscentia non regulata
ratione. Et ideo si aliquis excedat in quantitate cibi non propter
cibi concupiscentiam, sed aestimans id sibi necessarium esse, non
pertinet hoc ad gulam, sed ad aliquam imperitiam. Sed hoc solum
pertinet ad gulam, quod aliquis, propter concupiscentiam cibi
delectabilis, scienter excedat mensuram in edendo.
Ad tertium dicendum quod duplex est appetitus. Unus quidem
naturalis, qui pertinet ad vires animae vegetabilis, in quibus non
potest esse virtus et vitium, eo quod non possunt subiici rationi.
Unde et vis appetitiva dividitur contra retentivam, digestivam,
expulsivam. Et ad talem appetitum pertinet esuries et sitis. Est
autem et alius appetitus sensitivus, in cuius concupiscentia vitium
gulae consistit. Unde primus motus gulae importat inordinationem in
appetitu sensitivo, quae non est sine peccato.
|
|