|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod gula non sit peccatum
mortale. Omne enim peccatum mortale contrariatur alicui praecepto
Decalogi. Quod de gula non videtur. Ergo gula non est peccatum
mortale.
2. Praeterea, omne peccatum mortale contrariatur caritati, ut ex
supra dictis patet. Sed gula non opponitur caritati, neque quantum ad
dilectionem Dei, neque quantum ad dilectionem proximi. Ergo gula
nunquam est peccatum mortale.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in sermone de Purgatorio,
quoties aliquis in cibo aut potu plus accipit quam necesse est, ad
minuta peccata noverit pertinere. Sed hoc pertinet ad gulam. Ergo
gula computatur inter minuta, idest inter venialia peccata.
Sed contra est quod Gregorius dicit, in XXX Moral., dominante
gulae vitio, omne quod homines fortiter egerunt, perdunt, et dum
venter non restringitur, simul cunctae virtutes obruuntur. Sed virtus
non tollitur nisi per peccatum mortale. Ergo gula est peccatum
mortale.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, vitium gulae proprie
consistit in concupiscentia inordinata. Ordo autem rationis
concupiscentiam ordinantis dupliciter tolli potest. Uno modo, quantum
ad ea quae sunt ad finem, prout scilicet non sunt ita commensurata ut
sint proportionata fini. Alio modo, quantum ad ipsum finem, prout
scilicet concupiscentia hominem avertit a fine debito. Si ergo
inordinatio concupiscentiae accipiatur in gula secundum aversionem a
fine ultimo, sic gula erit peccatum mortale. Quod quidem contingit
quando delectationi gulae inhaeret homo tanquam fini propter quem Deum
contemnit, paratus scilicet contra praecepta Dei agere ut
delectationes huiusmodi assequatur. Si vero in vitio gulae
intelligatur inordinatio concupiscentiae tantum secundum ea quae sunt ad
finem, utpote quia nimis concupiscit delectationes ciborum, non tamen
ita quod propter hoc aliquid faceret contra legem Dei, est peccatum
veniale.
Ad primum ergo dicendum quod vitium gulae habet quod sit peccatum
mortale inquantum avertit a fine ultimo. Et secundum hoc, per quandam
reductionem, opponitur praecepto de sanctificatione sabbati, in quo
praecipitur quies in fine ultimo. Non enim omnia peccata mortalia
directe contrariantur praeceptis Decalogi, sed solum illa quae
iniustitiam continent, quia praecepta Decalogi specialiter pertinent
ad iustitiam et partes eius, ut supra habitum est.
Ad secundum dicendum quod, inquantum avertit a fine ultimo,
contrariatur gula dilectioni Dei, qui est super omnia sicut finis
ultimus diligendus. Et secundum hoc solum gula est peccatum mortale.
Ad tertium dicendum quod illud verbum Augustini intelligitur de gula
prout importat inordinationem concupiscentiae solum circa ea quae sunt
ad finem.
Ad quartum dicendum quod gula dicitur virtutes auferre non tam propter
se, quam etiam propter vitia quae ex ea oriuntur. Dicit enim
Gregorius, in pastorali, dum venter ingluvie tenditur, virtutes
animae per luxuriam destruuntur.
|
|