|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod gula sit maximum
peccatorum. Magnitudo enim peccati ex magnitudine poenae
consideratur. Sed peccatum gulae est gravissime punitum, dicit enim
Chrysostomus, Adam incontinentia ventris expulit a Paradiso;
diluvium quod fuit tempore Noe, ipsa fecit; secundum illud Ezech.
XVI, haec fuit iniquitas Sodomae, sororis tuae, saturitas panis,
et cetera. Ergo peccatum gulae est maximum.
2. Praeterea, causa in quolibet genere est potior. Sed gula
videtur esse causa aliorum peccatorum, quia super illud Psalmi, qui
percussit Aegyptum cum primogenitis eorum, dicit Glossa, luxuria,
concupiscentia, superbia sunt ea quae venter generat. Ergo gula est
gravissimum peccatorum.
3. Praeterea, post Deum, homo debet seipsum maxime diligere, ut
supra habitum est. Sed per vitium gulae homo infert sibi ipsi
nocumentum, dicitur enim Eccli. XXXVII, propter crapulam multi
obierunt. Ergo gula est maximum peccatorum, ad minus praeter peccata
quae sunt contra Deum.
Sed contra est quod vitia carnalia, inter quae computatur gula,
secundum Gregorium, sunt minoris culpae.
Respondeo dicendum quod gravitas alicuius peccati potest considerari
tripliciter. Primo quidem, et principaliter, secundum materiam in
qua peccatur. Et secundum hoc, peccata quae sunt circa res divinas
sunt maxima. Unde secundum hoc, vitium gulae non erit maximum, est
enim circa ea quae ad sustentationem corporis spectant. Secundo
autem, ex parte peccantis. Et secundum hoc, peccatum gulae magis
alleviatur quam aggravatur. Tum propter necessitatem sumptionis
ciborum. Tum etiam propter difficultatem discernendi et moderandi id
quod in talibus convenit. Tertio vero modo, ex parte effectus
consequentis. Et secundum hoc, vitium gulae habet quandam
magnitudinem, inquantum ex ea occasionantur diversa peccata.
Ad primum ergo dicendum quod illae poenae magis referuntur ad vitia
quae sunt consecuta ex gula, vel ad gulae radicem, quam ad ipsam
gulam. Nam primus homo expulsus est de Paradiso propter superbiam,
ex qua processit ad actum gulae. Diluvium autem et poena Sodomorum
sunt inducta propter peccata luxuriae praecedentia, ex gula
occasionata.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit ex parte peccatorum quae
ex gula oriuntur. Non autem oportet quod causa sit potior, nisi in
causis per se. Gula autem non est causa illorum vitiorum per se, sed
quasi per accidens et per occasionem.
Ad tertium dicendum quod gulosus non intendit suo corpori nocumentum
inferre, sed in cibo delectari, si autem nocumentum corporis
sequatur, hoc est per accidens. Unde hoc non directe pertinet ad
gravitatem gulae. Cuius tamen culpa aggravatur si quis corporale
detrimentum incurrat propter immoderatam cibi sumptionem.
|
|