|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter species
gulae distinguantur a Gregorio, qui, XXX Moral., dicit.
Quinque modis nos gulae vitium tentat, aliquando namque indigentiae
tempora praevenit; aliquando lautiores cibos quaerit; aliquando quae
sumenda sunt praeparari accuratius appetit; aliquando in ipsa
quantitate sumendi mensuram refectionis excedit; aliquando ipso aestu
immensi desiderii aliquis peccat. Et continentur in hoc versu,
praepropere, laute, nimis, ardenter, studiose. Praedicta enim
diversificantur secundum diversas circumstantias. Sed circumstantiae,
cum sint accidentia actuum, non diversificant speciem. Ergo secundum
praedicta non diversificantur species gulae.
2. Praeterea, sicut tempus est quaedam circumstantia, ita et
locus. Si ergo secundum tempus una species gulae accipitur, videtur
quod, pari ratione, secundum locum et alias circumstantias.
3. Praeterea, sicut temperantia observat debitas circumstantias,
ita etiam et aliae virtutes morales. Sed in vitiis quae opponuntur
aliis virtutibus moralibus non distinguuntur species secundum diversas
circumstantias. Ergo nec in gula.
Sed contra est verbum Gregorii inductum.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, gula importat inordinatam
concupiscentiam edendi. In esu autem duo considerantur, scilicet ipse
cibus qui comeditur, et eius comestio. Potest ergo inordinatio
concupiscentiae attendi dupliciter. Uno quidem modo, quantum ad ipsum
cibum qui sumitur. Et sic, quantum ad substantiam vel speciem cibi,
quaerit aliquis cibos lautos, idest pretiosos; quantum ad qualitatem,
quaerit cibos nimis accurate praeparatos, quod est studiose; quantum
autem ad quantitatem, excedit in nimis edendo. Alio vero modo
attenditur inordinatio concupiscentiae quantum ad ipsam sumptionem
cibi, vel quia praevenit tempus debitum comedendi, quod est
praepropere; vel quia non servat modum debitum in edendo, quod est
ardenter. Isidorus vero comprehendit primum et secundum sub uno,
dicens quod gulosus excedit in cibo secundum quid, quantum, quomodo et
quando.
Ad primum ergo dicendum quod corruptio diversarum circumstantiarum
facit diversas species gulae propter diversa motiva, ex quibus moralium
species diversificantur. In eo enim qui quaerit lautos cibos,
excitatur concupiscentia ex ipsa specie cibi in eo vero qui praeoccupat
tempus, deordinatur concupiscentia propter impatientiam morae; et idem
patet in aliis.
Ad secundum dicendum quod in loco et in aliis circumstantiis non
invenitur aliud differens motivum pertinens ad usum cibi, quod faciat
aliam speciem gulae.
Ad tertium dicendum quod in quibuscumque aliis vitiis diversae
circumstantiae habent diversa motiva, oportet accipi diversas species
vitiorum secundum diversas circumstantias. Sed hoc non contingit in
omnibus, ut dictum est.
|
|