|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod gula non sit vitium
capitale. Vitia enim capitalia dicuntur ex quibus alia oriuntur
secundum rationem causae finalis. Sed cibus, circa quem est gula,
non habet rationem finis, non enim propter se quaeritur, sed propter
corporis nutritionem. Ergo gula non est vitium capitale.
2. Praeterea, vitium capitale aliquam principalitatem habere videtur
in ratione peccati. Sed hoc non competit gulae, quae videtur esse
secundum suum genus minimum peccatorum, utpote plus appropinquans ad id
quod est secundum naturam. Ergo gula non videtur esse vitium
capitale.
3. Praeterea, peccatum contingit ex hoc quod aliquis recedit a bono
honesto propter aliquid utile praesenti vitae, vel delectabile sensui.
Sed circa bona quae habent rationem utilis, ponitur unum tantum vitium
capitale, scilicet avaritia. Ergo et circa delectationes videtur esse
ponendum unum tantum vitium capitale. Ponitur autem luxuria, quae est
maius vitium quam gula, et circa maiores delectationes. Ergo gula non
est vitium capitale.
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., computat gulam
inter vitia capitalia.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, vitium capitale
dicitur ex quo alia vitia oriuntur secundum rationem causae finalis,
inquantum scilicet habet finem multum appetibilem, unde ex eius
appetitu homines provocantur multipliciter ad peccandum. Ex hoc autem
aliquis finis redditur multum appetibilis quod habet aliquam de
conditionibus felicitatis, quae est naturaliter appetibilis. Pertinet
autem ad rationem felicitatis delectatio, ut patet in I et X Ethic.
Et ideo vitium gulae, quod est circa delectationes tactus, quae sunt
praecipuae inter alias, convenienter ponitur inter vitia capitalia.
Ad primum ergo dicendum quod ipse cibus ordinatur quidem ad aliquid
sicut ad finem, sed quia ille finis, scilicet conservatio vitae, est
maxime appetibilis, quae sine cibo conservari non potest, inde etiam
est quod ipse cibus est maxime appetibilis; et ad hoc fere totus labor
humanae vitae ordinatur, secundum illud Eccle. VI, omnis labor
hominis in ore eius. Et tamen gula magis videtur esse circa
delectationes cibi quam circa cibos. Propter quod, ut Augustinus
dicit, in libro de vera Relig., quibus vilis est corporis salus,
malunt vesci, in quo scilicet est delectatio, quam saturari, cum
omnis finis illius voluptatis sit non sitire atque esurire.
Ad secundum dicendum quod finis in peccato accipitur ex parte
conversionis, sed gravitas peccati accipitur ex parte aversionis. Et
ideo non oportet vitium capitale, quod habet finem maxime appetibilem,
habere magnam gravitatem.
Ad tertium dicendum quod delectabile est appetibile secundum se. Et
ideo secundum eius diversitatem ponuntur duo vitia capitalia, scilicet
gula et luxuria. Utile autem non habet ex se rationem appetibilis,
sed secundum quod ad aliud ordinatur. Et ideo in omnibus utilibus
videtur esse una ratio appetibilitatis. Et propter hoc circa huiusmodi
non ponitur nisi unum vitium capitale.
|
|