|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
assignentur gulae quinque filiae, scilicet inepta laetitia,
scurrilitas, immunditia, multiloquium, hebetudo mentis circa
intelligentiam. Inepta enim laetitia consequitur omne peccatum,
secundum illud Prov. II, qui laetantur cum male fecerint, et
exultant in rebus pessimis. Similiter etiam hebetudo mentis invenitur
in omni peccato, secundum illud Prov. XIV, errant qui operantur
malum. Ergo inconvenienter ponuntur filiae gulae.
2. Praeterea, immunditia, quae maxime consequitur gulam, videtur
ad vomitum pertinere, secundum illud Isaiae XXVIII, omnes
mensae repletae sunt vomitu sordium. Sed hoc non videtur esse
peccatum, sed poena, vel etiam aliquid utile sub consilio cadens,
secundum illud Eccli. XXXI, si coactus fueris in edendo multum,
surge e medio et vome, et refrigerabit te. Ergo non debet poni inter
filias gulae.
3. Praeterea, Isidorus ponit scurrilitatem filiam luxuriae. Non
ergo debet poni inter filias gulae.
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., has filias gulae
assignat.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, gula proprie consistit
circa immoderatam delectationem quae est in cibis et potibus. Et ideo
illa vitia inter filias gulae computantur quae ex immoderata
delectatione cibi et potus consequuntur. Quae quidem possunt accipi
vel ex parte animae, vel ex parte corporis. Ex parte autem animae,
quadrupliciter. Primo quidem, quantum ad rationem, cuius acies
hebetatur ex immoderantia cibi et potus. Et quantum ad hoc, ponitur
filia gulae hebetudo sensus circa intelligentiam, propter fumositates
ciborum perturbantes caput. Sicut et e contrario abstinentia confert
ad sapientiae perceptionem, secundum illud Eccle. II, cogitavi in
corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animum meum transferrem ad
sapientiam. Secundo, quantum ad appetitum, qui multipliciter
deordinatur per immoderantiam cibi et potus, quasi sopito gubernaculo
rationis. Et quantum ad hoc, ponitur inepta laetitia, quia omnes
aliae inordinatae passiones ad laetitiam et tristitiam ordinantur, ut
dicitur in II Ethic. Et hoc est quod dicitur III Esdrae
III, quod vinum omnem mentem convertit in securitatem et
iucunditatem. Tertio, quantum ad inordinatum verbum. Et sic ponitur
multiloquium, quia, ut Gregorius dicit, in pastorali, nisi gulae
deditos immoderata loquacitas raperet, dives ille qui epulatus quotidie
splendide dicitur, in lingua gravius non arderet. Quarto, quantum ad
inordinatum actum. Et sic ponitur scurrilitas, idest iocularitas
quaedam proveniens ex defectu rationis, quae, sicut non potest
cohibere verba, ita non potest cohibere exteriores gestus. Unde
Ephes. V, super illud, aut stultiloquium aut scurrilitas, dicit
Glossa, quae a stultis curialitas dicitur, idest iocularitas, quae
risum movere solet. Quamvis possit utrumque horum referri ad verba.
In quibus contingit peccare vel ratione superfluitatis, quod pertinet
ad multiloquium, vel ratione inhonestatis, quod pertinet ad
scurrilitatem. Ex parte autem corporis, ponitur immunditia. Quae
potest attendi sive secundum inordinatam emissionem quarumcumque
superfluitatum, vel specialiter quantum ad emissionem seminis. Unde
super illud Ephes. V, fornicatio autem et omnis immunditia etc.,
dicit Glossa, idest incontinentia pertinens ad libidinem quocumque
modo.
Ad primum ergo dicendum quod laetitia quae est de actu peccati vel
fine, consequitur omne peccatum, maxime quod procedit ex habitu. Sed
laetitia vaga incomposita, quae hic dicitur inepta, praecipue oritur
ex immoderata sumptione cibi vel potus. Similiter etiam dicendum quod
hebetudo sensus quantum ad eligibilia communiter invenitur in omni
peccato. Sed hebetudo sensus circa speculabilia maxime procedit ex
gula, ratione iam dicta.
Ad secundum dicendum quod, licet utilis sit vomitus post superfluam
comestionem, tamen vitiosum est quod aliquis huic necessitati se subdat
per immoderantiam cibi vel potus. Potest tamen absque culpa vomitus
procurari ex consilio medicinae in remedium alicuius languoris.
Ad tertium dicendum quod scurrilitas procedit quidem ex actu gulae,
non autem ex actu luxuriae, sed ex eius voluntate. Et ideo ad
utrumque vitium potest pertinere.
|
|