|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod materia propria
sobrietatis non sit potus. Dicitur enim Rom. XII. Non plus
sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Ergo sobrietas
est etiam circa sapientiam, et non solum circa potum.
2. Praeterea, Sap. VIII dicitur de Dei sapientia quod
sobrietatem et prudentiam docet, iustitiam et virtutem, ubi
sobrietatem ponit pro temperantia. Sed temperantia non solum est circa
potus, sed etiam circa cibos et venerea. Ergo sobrietas non solum est
circa potus.
3. Praeterea, nomen sobrietatis a mensura sumptum esse videtur.
Sed in omnibus quae ad nos pertinent debemus mensuram servare, unde
dicitur Tit. II, sobrie et iuste et pie vivamus, ubi dicit
Glossa, sobrie, in nobis, et I ad Tim. II dicitur, mulieres in
habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et sic
videtur sobrietas esse non solum in interioribus, sed etiam in his quae
pertinent ad exteriorem habitum. Non ergo propria materia sobrietatis
est potus.
Sed contra est quod dicitur Eccli. XXXI, aequa vita hominis
vinum in sobrietate potatum.
Respondeo dicendum quod virtutes quae ab aliqua generali conditione
virtutis nominantur, illam materiam specialiter sibi vindicant in qua
difficillimum et optimum est conditionem huiusmodi observare, sicut
fortitudo pericula mortis, et temperantia delectationes tactus. Nomen
autem sobrietatis sumitur a mensura, dicitur enim aliquis sobrius quasi
briam, idest mensuram, servans. Et ideo illam materiam specialiter
sibi sobrietas adscribit in qua maxime laudabile est mensuram servare.
Huiusmodi autem est potus inebriare valens, quia eius usus mensuratus
multum confert, et modicus excessus multum laedit, quia impedit usum
rationis, magis etiam quam excessus cibi. Unde dicitur Eccli.
XXXI, sanitas est animae et corporis sobrius potus. Vinum multum
potatum irritationem et iram et ruinas multas facit. Et ideo
specialiter sobrietas attenditur circa potum, non quemcumque, sed eum
qui sua fumositate natus est caput conturbare, sicut vinum et omne quod
inebriare potest. Communiter autem sumendo nomen sobrietatis, potest
in quacumque materia dici, sicut et supra dictum est de fortitudine et
temperantia.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut vinum materiale corporaliter
inebriat, ita etiam metaphorice consideratio sapientiae dicitur potus
inebrians, propter hoc quod sua delectatione animum allicit, secundum
illud Psalmi, calix meus inebrians quam praeclarus est, et ideo circa
contemplationem sapientiae per similitudinem quandam sobrietas dicitur.
Ad secundum dicendum quod omnia quae ad temperantiam proprie
pertinent, necessaria sunt praesenti vitae, et eorum excessus nocet.
Et ideo in omnibus necessarium est adhibere mensuram, quod pertinet ad
officium sobrietatis. Propter quod nomine sobrietatis temperantia
significatur. Sed modicus excessus in potu plus nocet quam in aliis.
Et ideo sobrietas specialiter est circa potum.
Ad tertium dicendum quod, quamvis mensura in omnibus requiratur, non
tamen sobrietas proprie in omnibus dicitur, sed in quibus mensura est
maxime necessaria.
|
|