|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sobrietas non sit per
se quaedam specialis virtus. Abstinentia enim attenditur et circa
cibos et potus. Sed circa cibos specialiter non est aliqua specialis
virtus. Ergo nec sobrietas, quae est circa potus, est specialis
virtus.
2. Praeterea, abstinentia et gula sunt circa delectationes tactus
inquantum est sensus alimenti. Sed cibus et potus simul cedunt in
alimentum, simul enim indiget animal nutriri humido et sicco. Ergo
sobrietas, quae est circa potum, non est specialis virtus.
3. Praeterea, sicut in his quae ad nutritionem pertinent
distinguitur potus a cibo, ita etiam distinguuntur diversa genera
ciborum et diversa genera potuum. Si ergo sobrietas esset per se
quaedam specialis virtus, videtur quod circa quamlibet differentiam
potus vel cibi sit quaedam specialis virtus, quod est inconveniens.
Non ergo videtur quod sobrietas sit specialis virtus.
Sed contra est quod Macrobius ponit sobrietatem specialem partem
temperantiae.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ad virtutem moralem
pertinet conservare bonum rationis contra ea quibus potest impediri, et
ideo, ubi invenitur speciale impedimentum rationis, ibi necesse est
esse specialem virtutem ad illud removendum. Potus autem inebrians
habet specialem rationem impediendi rationis usum, inquantum scilicet
perturbat cerebrum sua fumositate. Et ideo, ad removendum hoc
impedimentum rationis, requiritur specialis virtus, quae est
sobrietas.
Ad primum ergo dicendum quod cibus et potus communiter impedire possunt
bonum rationis absorbendo eam per immoderantiam delectationis. Et
quantum ad hoc, communiter circa cibum et potum est abstinentia. Sed
potus inebriare valens impedit speciali ratione, ut dictum est. Et
ideo requirit specialem virtutem.
Ad secundum dicendum quod virtus abstinentiae non est circa cibos et
potus inquantum sunt nutritiva, sed inquantum impediunt rationem. Et
ideo non oportet quod specialitas virtutis attendatur secundum rationem
nutritionis.
Ad tertium dicendum quod in omnibus potibus inebriare valentibus est
una et eadem ratio impediendi usum rationis. Et sic illa potuum
diversitas per accidens se habet ad virtutem. Et propter hoc,
secundum huiusmodi diversitatem virtutes non diversificantur. Et eadem
ratio est de diversitate ciborum.
|
|