|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod usus vini totaliter sit
illicitus. Sine sapientia enim non potest aliquis esse in statu
salutis, dicitur enim Sap. VII, neminem diligit Deus nisi qui
cum sapientia inhabitat; et infra, IX, per sapientiam sanati sunt
quicumque placuerunt tibi a principio. Sed usus vini impedit
sapientiam, dicitur enim Eccle. II, cogitavi abstrahere a vino
carnem meam, ut transferrem animam meam ad sapientiam. Ergo potus
vini est universaliter illicitus.
2. Praeterea, apostolus dicit, Rom. XIV, bonum est non
manducare carnem et non bibere vinum, neque in quo frater tuus
offenditur aut scandalizatur aut infirmatur. Sed cessare a bono
virtutis est vitiosum, et similiter fratribus scandalum ponere. Ergo
uti vino est illicitum.
3. Praeterea, Hieronymus dicit quod vinum cum carnibus post
diluvium est dedicatum, Christus autem venit in fine saeculorum, et
extremitatem retraxit ad principium. Ergo, tempore Christianae
legis, videtur esse illicitum vino uti.
Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Tim. V, noli adhuc
aquam bibere, sed modico vino utere, propter stomachum tuum et
frequentes infirmitates. Et Eccli. XXXI dicitur, exultatio
animae et cordis vinum moderate potatum.
Respondeo dicendum quod nullus cibus vel potus, secundum se
consideratus, est illicitus, secundum sententiam domini dicentis,
Matth. XV, nihil quod intrat in os, coinquinat hominem. Et ideo
bibere vinum, secundum se loquendo, non est illicitum. Potest tamen
illicitum reddi per accidens. Quandoque quidem ex conditione
bibentis, qui a vino de facili laeditur, vel qui ex speciali voto
obligatur ad vinum non bibendum. Quandoque autem ex modo bibendi,
quia scilicet mensuram in bibendo excedit. Quandoque autem ex parte
aliorum, qui ex hoc scandalizarentur.
Ad primum ergo dicendum quod sapientia potest haberi dupliciter. Uno
modo, secundum modum communem, prout sufficit ad salutem. Et sic non
requiritur ad sapientiam habendam quod aliquis a vino omnino abstineat,
sed quod abstineat ab immoderato usu vini. Alio modo, secundum
quendam perfectionis gradum. Et sic requiritur in aliquibus, ad
perfecte sapientiam percipiendam, quod omnino a vino abstineant,
secundum conditiones quarundam personarum et locorum.
Ad secundum dicendum quod apostolus non simpliciter dicit bonum esse
abstinere a vino, sed in casu in quo ex hoc aliqui scandalizantur.
Ad tertium dicendum quod Christus retrahit nos a quibusdam sicut
omnino illicitis, a quibusdam vero sicut ab impedimentis perfectionis.
Et hoc modo retrahit aliquos a vino studio perfectionis, sicut et a
divitiis et aliis huiusmodi.
|
|