|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod sobrietas magis
requiratur in maioribus personis. Senectus enim excellentiam quandam
homini praestat, unde et senibus reverentia et honor debetur, secundum
illud Levit. XIX, coram cano capite consurge, et honora personam
senis. Sed apostolus specialiter senes dicit esse ad sobrietatem
exhortandos, secundum illud Tit. II, senes, ut sobrii sint.
Ergo sobrietas maxime requiritur in excellentioribus personis.
2. Praeterea, episcopus in Ecclesia excellentissimum gradum habet.
Cui per apostolum indicitur sobrietas, secundum illud I ad Tim.
III, oportet episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum,
sobrium, prudentem, et cetera. Ergo sobrietas maxime requiritur in
personis excellentibus.
3. Praeterea, sobrietas importat abstinentiam a vino. Sed vinum
interdicitur regibus, qui tenent summum locum in rebus humanis,
conceditur autem his qui sunt in statu deiectionis, secundum illud
Prov. XXXI, noli regibus dare vinum; et postea subdit, date
siceram moerentibus, et vinum his qui amaro animo sunt. Ergo
sobrietas magis requiritur in excellentioribus personis.
Sed contra est quod apostolus, I ad Tim. III, dicit, mulieres
similiter pudicas, sobrias, et cetera. Et Tit. II dicitur,
iuvenes similiter hortare ut sobrii sint.
Respondeo dicendum quod virtus habet habitudinem ad duo, uno quidem
modo, ad contraria vitia quae excludit, et concupiscentias quas
refrenat; alio modo, ad finem in quem perducit. Sic igitur aliqua
virtus magis requiritur in aliquibus duplici ratione. Uno modo, quia
in eis est maior pronitas ad concupiscentias quas oportet per virtutem
refrenari, et ad vitia quae per virtutem tolluntur. Et secundum hoc,
sobrietas maxime requiritur in iuvenibus et mulieribus, quia in
iuvenibus viget concupiscentia delectabilis, propter fervorem aetatis;
in mulieribus autem non est sufficiens robur mentis ad hoc quod
concupiscentiis resistant unde, secundum maximum Valerium, mulieres
apud Romanos antiquitus non bibebant vinum. Alio vero modo sobrietas
magis requiritur in aliquibus utpote magis necessaria ad propriam
operationem ipsorum. Vinum autem immoderate sumptum praecipue impedit
usum rationis. Et ideo senibus, in quibus ratio debet vigere ad
aliorum eruditionem; et episcopis, seu quibuslibet Ecclesiae
ministris, qui mente devota debent spiritualibus officiis insistere;
et regibus, qui per sapientiam debent populum subditum gubernare,
specialiter sobrietas indicitur.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|