|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod caecitas mentis non sit
peccatum. Illud enim quod excusat a peccato non videtur esse
peccatum. Sed caecitas excusat a peccato, dicitur enim Ioan. IX,
si caeci essetis, non haberetis peccatum. Ergo caecitas mentis non
est peccatum.
2. Praeterea, poena differt a culpa. Sed caecitas mentis est
quaedam poena, ut patet per illud quod habetur Isaiae VI, excaeca
cor populi huius; non enim esset a Deo, cum sit malum, nisi poena
esset. Ergo caecitas mentis non est peccatum.
3. Praeterea, omne peccatum est voluntarium, ut Augustinus dicit.
Sed caecitas mentis non est voluntaria, quia ut Augustinus dicit, X
Confess., cognoscere veritatem lucentem omnes amant; et Eccle.
XI dicitur, dulce lumen, et delectabile oculis videre solem. Ergo
caecitas mentis non est peccatum.
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., caecitatem mentis
ponit inter vitia quae causantur ex luxuria.
Respondeo dicendum quod sicut caecitas corporalis est privatio eius
quod est principium corporalis visionis, ita etiam caecitas mentis est
privatio eius quod est principium mentalis sive intellectualis
visionis. Cuius quidem principium est triplex. Unum quidem est lumen
naturalis rationis. Et hoc lumen, cum pertineat ad speciem animae
rationalis, nunquam privatur ab anima. Impeditur tamen quandoque a
proprio actu per impedimenta virium inferiorum, quibus indiget
intellectus humanus ad intelligendum, sicut patet in amentibus et
furiosis, ut in primo dictum est. Aliud autem principium
intellectualis visionis est aliquod lumen habituale naturali lumini
rationis superadditum. Et hoc quidem lumen interdum privatur ab
anima. Et talis privatio est caecitas quae est poena, secundum quod
privatio luminis gratiae quaedam poena ponitur. Unde dicitur de
quibusdam, Sap. II, excaecavit illos malitia eorum. Tertium
principium visionis intellectualis est aliquod intelligibile principium
per quod homo intelligit alia. Cui quidem principio intelligibili mens
hominis potest intendere vel non intendere. Et quod ei non intendat
contingit dupliciter. Quandoque quidem ex hoc quod habet voluntatem
spontanee se avertentem a consideratione talis principii, secundum
illud Psalm., noluit intelligere ut bene ageret. Alio modo, per
occupationem mentis circa alia quae magis diligit, quibus ab
inspectione huius principii mens avertitur, secundum illud Psalm.,
supercecidit ignis, scilicet concupiscentiae, et non viderunt solem.
Et utroque modo caecitas mentis est peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod caecitas quae excusat a peccato est quae
contingit ex naturali defectu non potentis videre.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de secunda caecitate,
quae est poena.
Ad tertium dicendum quod intelligere veritatem cuilibet est secundum se
amabile. Potest tamen per accidens esse alicui odibile, inquantum
scilicet per hoc homo impeditur ab aliis quae magis amat.
|
|