|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod hebetudo sensus non sit
aliud a caecitate mentis. Unum enim uni est contrarium. Sed dono
intellectus opponitur hebetudo, ut patet per Gregorium, in II
Moral.; cui etiam opponitur caecitas mentis, eo quod intellectus
principium quoddam visivum designat. Ergo hebetudo sensus est idem
quod caecitas mentis.
2. Praeterea, Gregorius, in XXXI Moral., de hebetudine
loquens, nominat eam hebetudinem sensus circa intelligentiam. Sed
hebetari sensu circa intelligentiam nihil aliud esse videtur quam
intelligendo deficere, quod pertinet ad mentis caecitatem. Ergo
hebetudo sensus idem est quod caecitas mentis.
3. Praeterea, si in aliquo differunt, maxime videntur in hoc
differre quod caecitas mentis est voluntaria, ut supra dictum est,
hebetudo autem sensus est naturalis. Sed defectus naturalis non est
peccatum. Ergo secundum hoc hebetudo sensus non esset peccatum. Quod
est contra Gregorium, qui connumerat eam inter vitia quae ex gula
oriuntur.
Sed contra est quod diversarum causarum sunt diversi effectus. Sed
Gregorius, XXXI Moral., dicit quod hebetudo mentis oritur ex
gula, caecitas autem mentis ex luxuria. Ergo sunt diversa vitia.
Respondeo dicendum quod hebes acuto opponitur. Acutum autem dicitur
aliquid ex hoc quod est penetrativum. Unde et hebes dicitur aliquid ex
hoc quod est obtusum, penetrare non valens. Sensus autem corporalis
per quandam similitudinem penetrare dicitur medium inquantum ex aliqua
distantia suum obiectum percipit; vel inquantum potest quasi penetrando
intima rei percipere. Unde in corporalibus dicitur aliquis esse acuti
sensus qui potest percipere sensibile aliquod ex remotis, vel videndo
vel audiendo vel olfaciendo; et e contrario dicitur sensu hebetari qui
non percipit nisi ex propinquo et magna sensibilia. Ad similitudinem
autem corporalis sensus dicitur etiam circa intelligentiam esse aliquis
sensus, qui est aliquorum primorum extremorum, ut dicitur in VI
Ethic., sicut etiam sensus est cognoscitivus sensibilium quasi
quorundam principiorum cognitionis. Hic autem sensus qui est circa
intelligentiam non percipit suum obiectum per medium distantiae
corporalis, sed per quaedam alia media, sicut cum per proprietatem rei
percipit eius essentiam, et per effectus percipit causam. Ille ergo
dicitur esse acuti sensus circa intelligentiam qui statim ad
apprehensionem proprietatis rei, vel etiam effectus, naturam rei
comprehendit, et inquantum usque ad minimas conditiones rei
considerandas pertingit. Ille autem dicitur esse hebes circa
intelligentiam qui ad cognoscendam veritatem rei pertingere non potest
nisi per multa ei exposita, et tunc etiam non potest pertingere ad
perfecte considerandum omnia quae pertinent ad rei rationem. Sic
igitur hebetudo sensus circa intelligentiam importat quandam debilitatem
mentis circa considerationem spiritualium bonorum, caecitas autem
mentis importat omnimodam privationem cognitionis ipsorum. Et utrumque
opponitur dono intellectus, per quem homo spiritualia bona
apprehendendo cognoscit et ad eorum intima subtiliter penetrat. Habet
autem hebetudo rationem peccati sicut et caecitas mentis, inquantum
scilicet est voluntaria, ut patet in eo qui, affectus circa carnalia,
de spiritualibus subtiliter discutere fastidit vel negligit.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|