|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod caecitas mentis et
hebetudo sensus non oriantur ex vitiis carnalibus. Augustinus enim,
in libro Retract., retractans illud quod dixerat in Soliloq.,
Deus, qui non nisi mundos verum scire voluisti, dicit quod responderi
potest multos etiam non mundos multa vera scire. Sed homines maxime
efficiuntur immundi per vitia carnalia. Ergo caecitas mentis et
hebetudo sensus non causantur a vitiis carnalibus.
2. Praeterea, caecitas mentis et hebetudo sensus sunt defectus
quidam circa partem animae intellectivam; vitia autem carnalia
pertinent ad corruptionem carnis. Sed caro non agit in animam, sed
potius e converso. Ergo vitia carnalia non causant caecitatem mentis
et hebetudinem sensus.
3. Praeterea, unumquodque magis patitur a propinquiori quam a
remotiori. Sed propinquiora sunt menti vitia spiritualia quam
carnalia. Ergo caecitas mentis et hebetudo sensus magis causantur ex
vitiis spiritualibus quam ex vitiis carnalibus.
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., dicit quod
hebetudo sensus circa intelligentiam oritur ex gula, caecitas mentis ex
luxuria.
Respondeo dicendum quod perfectio intellectualis operationis in homine
consistit in quadam abstractione a sensibilium phantasmatibus. Et ideo
quanto intellectus hominis magis fuerit liber ab huiusmodi
phantasmatibus, tanto potius considerare intelligibilia poterit et
ordinare omnia sensibilia, sicut et Anaxagoras dixit quod oportet
intellectum esse immixtum ad hoc quod imperet, et agens oportet quod
dominetur super materiam ad hoc quod possit eam movere. Manifestum est
autem quod delectatio applicat intentionem ad ea in quibus aliquis
delectatur, unde philosophus dicit, in X Ethic., quod unusquisque
ea in quibus delectatur optime operatur, contraria vero nequaquam vel
debiliter. Vitia autem carnalia, scilicet gula et luxuria,
consistunt circa delectationes tactus, ciborum scilicet et venereorum,
quae sunt vehementissimae inter omnes corporales delectationes. Et
ideo per haec vitia intentio hominis maxime applicatur ad corporalia,
et per consequens debilitatur operatio hominis circa intelligibilia,
magis autem per luxuriam quam per gulam, quanto delectationes
venereorum sunt vehementiores quam ciborum. Et ideo ex luxuria oritur
caecitas mentis, quae quasi totaliter spiritualium bonorum cognitionem
excludit, ex gula autem hebetudo sensus, quae reddit hominem debilem
circa huiusmodi intelligibilia. Et e converso oppositae virtutes,
scilicet abstinentia et castitas, maxime disponunt hominem ad
perfectionem intellectualis operationis. Unde dicitur Dan. I, quod
pueris his, scilicet abstinentibus et continentibus, dedit Deus
scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis aliqui vitiis carnalibus subditi
possint quandoque subtiliter aliqua speculari circa intelligibilia,
propter bonitatem ingenii naturalis vel habitus superadditi; tamen
necesse est ut ab hac subtilitate contemplationis eorum intentio
plerumque retrahatur propter delectationes corporales. Et ita immundi
possunt aliqua vera scire sed ex sua immunditia circa hoc impediuntur.
Ad secundum dicendum quod caro non agit in partem intellectivam
alterando ipsam, sed impediendo operationem ipsius per modum
praedictum.
Ad tertium dicendum quod vitia carnalia, quo magis sunt remota a
mente, eo magis eius intentionem ad remotiora distrahunt. Unde magis
impediunt mentis contemplationem.
|
|