|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod ebrietas non sit
peccatum. Omne enim peccatum habet aliud peccatum sibi oppositum,
sicut timiditati audacia, et pusillanimitati praesumptio opponitur.
Sed ebrietati nullum peccatum opponitur. Ergo ebrietas non est
peccatum.
2. Praeterea, omne peccatum est voluntarium. Sed nullus vult esse
ebrius, quia nullus vult privari usu rationis. Ergo ebrietas non est
peccatum.
3. Praeterea, quicumque est alteri causa peccandi, peccat. Si
ergo ebrietas esset peccatum, sequeretur quod illi qui alios invitant
ad potum quo inebriantur, peccarent. Quod videtur esse valde durum.
4. Praeterea, omnibus peccatis correctio debetur. Sed ebriis non
adhibetur correctio, dicit enim Gregorius quod cum venia suo ingenio
sunt relinquendi, ne deteriores fiant si a tali consuetudine
evellantur. Ergo ebrietas non est peccatum.
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. XIII, non in
comessationibus et ebrietatibus.
Respondeo dicendum quod ebrietas dupliciter accipi potest. Uno modo,
prout significat ipsum defectum hominis qui accidit ex multo vino
potato, ex quo fit ut non sit compos rationis. Et secundum hoc,
ebrietas non nominat culpam, sed defectum poenalem consequentem ex
culpa. Alio modo ebrietas potest nominare actum quo quis in hunc
defectum incidit. Qui potest causare ebrietatem dupliciter. Uno
modo, ex nimia vini fortitudine, praeter opinionem bibentis. Et sic
etiam ebrietas potest accidere sine peccato, praecipue si non ex
negligentia hominis contingat, et sic creditur Noe inebriatus fuisse,
ut legitur Gen. IX. Alio modo, ex inordinata concupiscentia et
usu vini. Et sic ebrietas ponitur esse peccatum. Et continetur sub
gula sicut species sub genere, dividitur enim gula in comessationem et
ebrietatem, quae prohibet apostolus in auctoritate inducta.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut philosophus dicit, in III
Ethic., insensibilitas, quae opponitur temperantiae, non multum
contingit. Et ideo tam ipsa quam omnes eius species, quae opponuntur
diversis speciebus intemperantiae, nomine carent. Unde et vitium quod
opponitur ebrietati innominatum est. Et tamen si quis scienter in
tantum a vino abstineret ut naturam multum gravaret, a culpa immunis
non esset.
Ad secundum dicendum quod obiectio illa procedit de defectu
consequente, qui est involuntarius. Sed immoderatus usus vini est
voluntarius, in quo consistit ratio peccati.
Ad tertium dicendum quod, sicut ille qui inebriatur excusatur a
peccato si ignorat fortitudinem vini, ita etiam ille qui invitat
aliquem ad bibendum excusatur a peccato si ignoret talem esse
conditionem bibentis ut ex hoc potu inebrietur. Sed si ignorantia
desit, neuter a peccato excusatur.
Ad quartum dicendum quod aliquando correctio peccatoris est
intermittenda, ne fiat inde deterior, ut supra dictum est. Unde
Augustinus dicit, in epistola ad Aurelium episcopum, de
comessationibus et ebrietatibus loquens, non aspere, quantum aestimo,
non dure, non imperiose ista tolluntur, sed magis docendo quam
iubendo, magis monendo quam minando. Sic enim agendum est cum
multitudine peccantium, severitas autem exercenda est in peccato
paucorum.
|
|