|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ebrietas non sit
peccatum mortale. Augustinus enim, in sermone de Purgatorio, dicit
ebrietatem esse peccatum mortale, si sit assidua. Sed assiduitas
importat circumstantiam quae non trahit in aliam speciem peccati, et
sic non potest in infinitum aggravare, ut de veniali faciat mortale,
sicut ex supra dictis patet. Ergo, si alias ebrietas non est peccatum
mortale, nec hoc etiam modo erit peccatum mortale.
2. Praeterea, Augustinus, in eodem sermone, dicit, quoties
aliquis in cibo aut potu plus accipit quam necesse est, ad minuta
peccata noverit pertinere. Peccata autem minuta dicuntur venialia.
Ergo ebrietas, quae causatur ex immoderato potu, est peccatum
veniale.
3. Praeterea, nullum peccatum mortale est faciendum propter
medicinam. Sed aliqui superflue bibunt secundum consilium medicinae,
ut postea per vomitum purgentur; et ex hoc superfluo potu sequitur
ebrietas. Ergo ebrietas non est peccatum mortale.
Sed contra est quod in canonibus apostolorum legitur, episcopus aut
presbyter aut diaconus aleae aut ebrietati deserviens, aut desinat aut
deponatur. Subdiaconus autem aut lector aut cantor similia faciens,
aut desinat aut communione privetur. Similiter et laicus. Sed tales
poenae non infliguntur nisi pro peccato mortali. Ergo ebrietas est
peccatum mortale.
Respondeo dicendum quod culpa ebrietatis, sicut dictum est, consistit
in immoderato usu et concupiscentia vini. Hoc autem contingit esse
tripliciter. Uno modo, sic quod nesciat potum esse immoderatum et
inebriare potentem. Et sic ebrietas potest accipi sine peccato, ut
dictum est. Alio modo, sic quod aliquis percipiat potum esse
immoderatum, non tamen aestimet potum esse inebriare potentem. Et sic
ebrietas potest esse cum peccato veniali. Tertio modo, potest
contingere quod aliquis bene advertat potum esse immoderatum et
inebriantem, et tamen magis vult ebrietatem incurrere quam a potu
abstinere. Et talis proprie dicitur ebrius, quia moralia recipiunt
speciem non ab his quae per accidens eveniunt praeter intentionem, sed
ab eo quod est per se intentum. Et sic ebrietas est peccatum mortale.
Quia secundum hoc, homo volens et sciens privat se usu rationis, quo
secundum virtutem operatur et peccata declinat, et sic peccat
mortaliter, periculo peccandi se committens. Dicit enim Ambrosius,
in libro de patriarchis, vitandam dicimus ebrietatem, per quam crimina
cavere non possumus, nam quae sobrii cavemus, per ebrietatem
ignorantes committimus. Unde ebrietas, per se loquendo, est peccatum
mortale.
Ad primum ergo dicendum quod assiduitas facit ebrietatem esse peccatum
mortale, non propter solam iterationem actus, sed quia non potest esse
quod homo assidue inebrietur quin sciens et volens ebrietatem incurrat,
dum multoties experitur fortitudinem vini, et suam habilitatem ad
ebrietatem.
Ad secundum dicendum quod plus sumere in cibo vel potu quam necesse
sit, pertinet ad vitium gulae, quae non semper est peccatum mortale.
Sed plus sumere in potu scienter usque ad ebrietatem, hoc est peccatum
mortale. Unde Augustinus dicit, in X Confess., ebrietas longe
est a me, misereberis ne appropinquet mihi, crapula autem nonnumquam
subrepsit servo tuo.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, cibus et potus est
moderandus secundum quod competit corporis valetudini. Et ideo sicut
quandoque contingit ut cibus vel potus qui est moderatus sano, sit
superfluus infirmo; ita etiam potest e converso contingere ut ille qui
est superfluus sano, sit moderatus infirmo. Et hoc modo, cum aliquis
multum comedit vel bibit secundum consilium medicinae ad vomitum
provocandum, non est reputandus superfluus cibus vel potus. Nec tamen
requiritur ad vomitum provocandum quod sit potus inebrians, quia etiam
potus aquae tepidae vomitum causat. Et ideo propter hanc causam non
excusaretur aliquis ab ebrietate.
|
|