|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ebrietas non excuset a
peccato. Dicit enim philosophus, in III Ethic., quod ebrius
meretur duplices maledictiones. Ergo ebrietas magis aggravat peccatum
quam excuset.
2. Praeterea, peccatum non excusatur per peccatum, sed magis
augetur. Ebrietas autem est peccatum. Ergo non excusat a peccato.
3. Praeterea, philosophus dicit, in VII Ethic., quod sicut
ratio hominis ligatur per ebrietatem, ita etiam ligatur per
concupiscentiam. Sed concupiscentia non excusat a peccato. Ergo
etiam neque ebrietas.
Sed contra est quod Lot excusatur ab incestu propter ebrietatem, ut
dicit Augustinus, contra Faustum.
Respondeo dicendum quod in ebrietate duo attenduntur, sicut dictum
est, scilicet defectus consequens, et actus praecedens. Ex parte
autem defectus consequentis, in quo ligatur usus rationis, ebrietas
habet excusare peccatum, inquantum causat involuntarium per
ignorantiam. Sed ex parte actus praecedentis, videtur esse
distinguendum. Quia si ex actu illo praecedente subsecuta est ebrietas
sine peccato, tunc peccatum sequens totaliter excusatur a culpa, sicut
forte accidit de Lot. Si autem actus praecedens fuit culpabilis, sic
non totaliter aliquis excusatur a peccato sequenti, quod scilicet
redditur voluntarium ex voluntate praecedentis actus, inquantum
scilicet aliquis, dans operam rei illicitae, incidit in sequens
peccatum. Diminuitur tamen peccatum sequens, sicut et diminuitur
ratio voluntarii. Unde Augustinus dicit, contra Faustum, quod Lot
culpandus est non quantum ille incestus, sed quantum ebrietas meruit.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus non dicit quod mereatur
graviorem maledictionem ebrius, sed quod mereatur duplices
maledictiones, propter duplex peccatum. Vel potest dici quod loquitur
secundum legem cuiusdam Pittaci, qui, ut dicitur in II Polit.,
statuit quod ebrii, si percuterent, plus punirentur quam sobrii, quia
pluries iniuriantur. In quo, ut ibidem Aristoteles dicit, videtur
magis respexisse ad utilitatem, ut scilicet cohiberentur iniuriae,
quam ad veniam quam oportet habere de ebriis, propter hoc quod non sunt
sui compotes.
Ad secundum dicendum quod ebrietas habet excusare peccatum non ex ea
parte qua est peccatum, sed ex parte defectus consequentis, ut dictum
est.
Ad tertium dicendum quod concupiscentia non totaliter ligat rationem,
sicut ebrietas, nisi forte sit tanta quod faciat hominem insanire. Et
tamen passio concupiscentiae diminuit peccatum, quia levius est ex
infirmitate quam ex malitia peccare.
|
|