|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod castitas non sit virtus.
Loquimur enim nunc de virtute animae. Sed castitas videtur ad corpus
pertinere, dicitur enim aliquis castus ex eo quod aliqualiter se habet
ad usum quarundam corporis partium. Ergo castitas non est virtus.
2. Praeterea, virtus est habitus voluntarius, ut dicitur in II
Ethic. Sed castitas non videtur esse aliquid voluntarium, cum per
violentiam auferri videatur mulieribus violenter oppressis. Ergo
videtur quod castitas non sit virtus.
3. Praeterea, nulla virtus est in infidelibus. Sed aliqui
infideles sunt casti. Non ergo castitas est virtus.
4. Praeterea, fructus a virtutibus distinguuntur. Sed castitas
ponitur inter fructus, ut patet Galat. V. Ergo castitas non est
virtus.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de decem chordis, cum
debeas in virtute praecedere uxorem, quoniam castitas est virtus, tu
sub uno impetu libidinis cadis, et vis uxorem tuam esse victricem.
Respondeo dicendum quod nomen castitatis sumitur ex hoc quod per
rationem concupiscentia castigatur, quae ad modum pueri est
refrenanda, ut patet per philosophum, in III Ethic. In hoc autem
ratio virtutis humanae consistit quod sit aliquid secundum rationem
modificatum, ut ex supra dictis patet. Unde manifestum est castitatem
esse virtutem.
Ad primum ergo dicendum quod castitas consistit quidem sicut in
subiecto, in anima, sed materiam habet in corpore. Pertinet enim ad
castitatem ut secundum iudicium rationis et electionem voluntatis,
aliquis moderate utatur corporalibus membris.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in I de Civ.
Dei, proposito animi permanente, per quod etiam corpus sanctificari
meruit, nec ipsi corpori aufert sanctitatem violentia libidinis
alienae, quam servat perseverantia continentiae suae. Et ibidem dicit
quod est virtus animi, quae comitem habet fortitudinem, qua potius
quaelibet mala tolerare quam malo consentire decernit.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in IV contra
Iulian., absit ut sit in aliquo vera virtus, nisi fuerit iustus.
Absit autem ut sit iustus vere, nisi vivat ex fide. Et ideo
concludit quod in infidelibus neque est vera castitas, neque aliqua
alia virtus, quia scilicet non referuntur ad debitum finem. Et sicut
ibidem subdit, non officiis, idest actibus, sed finibus a vitiis
discernuntur virtutes.
Ad quartum dicendum quod castitas, inquantum est quidem secundum
rationem operans, habet rationem virtutis, inquantum autem habet
delectationem in suo actu, connumeratur inter fructus.
|
|