|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod castitas sit virtus
generalis. Dicit enim Augustinus, in libro de mendacio, quod
castitas animi est ordinatus animi motus, non subdens maiora
minoribus. Sed hoc pertinet ad quamlibet virtutem. Ergo castitas est
generalis virtus.
2. Praeterea, nomen castitatis a castigatione sumitur. Sed
quilibet motus appetitivae partis debet castigari a ratione. Cum ergo
per quamlibet virtutem moralem refrenetur aliquis appetitivus motus,
videtur quod quaelibet virtus moralis sit castitas.
3. Praeterea, castitati fornicatio opponitur. Sed fornicatio
videtur pertinere ad omne genus peccati, dicitur enim in Psalmo,
perdes omnes qui fornicantur abs te. Ergo castitas est virtus
generalis.
Sed contra est quod Macrobius ponit eam partem temperantiae.
Respondeo dicendum quod nomen castitatis dupliciter accipitur. Uno
modo, proprie. Et sic est quaedam specialis virtus, habens specialem
materiam, scilicet concupiscentias delectabilium quae sunt in
venereis. Alio modo nomen castitatis accipitur metaphorice. Sicut
enim in corporis commixtione consistit delectatio venereorum, circa
quam proprie est castitas et oppositum vitium, scilicet luxuria; ita
etiam in quadam spirituali coniunctione mentis ad res aliquas consistit
quaedam delectatio, circa quam est quaedam spiritualis castitas
metaphorice dicta, vel etiam spiritualis fornicatio, similiter
metaphorice dicta. Si enim mens hominis delectetur in spirituali
coniunctione ad id cui debet coniungi, scilicet ad Deum; et abstinet
se ne delectabiliter aliis coniungatur, contra debitum divini ordinis,
dicetur castitas spiritualis, secundum illud II ad Cor. XI,
despondi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Si autem
delectabiliter, contra debitum divini ordinis, coniungatur mens
quibuscumque aliis rebus, dicetur fornicatio spiritualis, secundum
illud Ierem. III, tu autem fornicata es cum amatoribus multis.
Et hoc modo accipiendo castitatem, castitas est generalis virtus,
quia per quamlibet virtutem retrahitur mens humana ne rebus illicitis
delectabiliter coniungatur. Principaliter tamen ratio huius castitatis
consistit in caritate et in aliis virtutibus theologicis, quibus mens
hominis coniungitur Deo.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de castitate
metaphorice dicta.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, concupiscentia
delectabilis maxime assimilatur puero, eo quod appetitus delectabilis
est nobis connaturalis, et praecipue delectabilium secundum tactum,
quae ordinantur ad conservationem naturae; et inde est quod, si
nutriatur horum delectabilium concupiscentia per hoc quod ei
consentiatur, maxime augebitur, sicut puer qui suae voluntati
relinquitur. Et sic concupiscentia horum delectabilium maxime indiget
castigari. Et ideo circa huiusmodi concupiscentias antonomastice
dicitur castitas, sicut et fortitudo est circa ea in quibus maxime
indigemus animi firmitate.
Ad tertium dicendum quod obiectio illa procedit de fornicatione
spirituali metaphorice dicta, quae opponitur spirituali castitati, ut
dictum est.
|
|