|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod castitas non sit virtus
distincta ab abstinentia. Quia circa materiam unius generis sufficit
una virtus. Sed unius generis esse videntur quae pertinent ad unum
sensum. Cum igitur delectatio ciborum, circa quam est abstinentia,
et delectatio venereorum, circa quam est castitas, pertineant ad
tactum, videtur quod castitas non sit alia virtus ab abstinentia.
2. Praeterea, philosophus, in III Ethic., omnia vitia
intemperantiae assimilat puerilibus peccatis, quae castigatione
indigent. Sed castitas nominatur a castigatione vitiorum oppositorum.
Ergo, cum per abstinentiam cohibeantur quaedam vitia intemperantiae,
videtur quod abstinentia sit castitas.
3. Praeterea, delectationes aliorum sensuum pertinent ad
temperantiam inquantum ordinantur ad delectationes tactus, circa quas
est temperantia. Sed delectationes ciborum, circa quas est
abstinentia, ordinantur ad delectationes venereorum, circa quas est
castitas, unde Hieronymus dicit, venter et genitalia sibimetipsis
vicina sunt, ut ex vicinitate membrorum confederatio intelligatur
vitiorum. Ergo abstinentia et castitas non sunt virtutes ab invicem
distinctae.
Sed contra est quod apostolus, II ad Cor. VI, connumerat
castitatem ieiuniis, quae ad abstinentiam pertinent.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, temperantia proprie est
circa concupiscentias delectationum tactus. Et ideo oportet ut ubi
sunt diversae rationes delectationis, ibi sint diversae virtutes sub
temperantia comprehensae. Delectationes autem proportionantur
operationibus, quarum sunt perfectiones, ut dicitur X Ethic.
Manifestum est autem quod alterius generis sunt operationes pertinentes
ad usum ciborum, quibus natura individui conservatur; et operationes
pertinentes ad usum venereorum, quibus conservatur natura speciei. Et
ideo castitas, quae est circa delectationes venereorum, est virtus
distincta ab abstinentia, quae est circa delectationes ciborum.
Ad primum ergo dicendum quod temperantia non consistit principaliter
circa delectationes tactus quantum ad iudicium sensus de tangibilibus,
quod est eiusdem rationis in omnibus, sed quantum ad ipsum usum
tangibilium, ut dicitur in III Ethic. Est autem alia ratio utendi
cibis et potibus, et venereis. Et ideo oportet esse diversas
virtutes, licet sint unius sensus.
Ad secundum dicendum quod delectationes venereae sunt vehementiores et
magis opprimentes rationem quam delectationes ciborum. Et propter hoc
magis indigent castigatione et refrenatione, quia si eis consentiatur,
magis ex hoc increscit vis concupiscentiae, et deiicitur virtus
mentis. Unde dicit Augustinus, in I Soliloq., nihil esse sentio
quod magis ex arce deiiciat animum virilem quam blandimenta feminae,
corporumque ille contactus sine quo uxor haberi non potest.
Ad tertium dicendum quod delectationes aliorum sensuum non pertinent ad
naturam hominis conservandam, nisi prout ordinantur ad delectabilia
tactus. Et ideo circa huiusmodi delectationes non est aliqua alia
virtus sub temperantia comprehensa. Sed delectationes ciborum,
quamvis aliqualiter ordinentur ad delectationes venereorum, tamen etiam
per se ordinantur ad vitam hominis conservandam. Et ideo etiam per se
habent specialem virtutem, quamvis illa virtus, quae abstinentia
dicitur, ordinet actum suum ad finem castitatis.
|
|