|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod pudicitia non pertineat
specialiter ad castitatem. Dicit enim Augustinus, in I de Civ.
Dei, quod pudicitia est quaedam virtus animae. Non ergo est aliquid
ad castitatem pertinens, sed est per seipsam virtus a castitate
distincta.
2. Praeterea, pudicitia a pudore dicitur, qui videtur idem esse
verecundiae. Sed verecundia, secundum Damascenum, est de turpi
actu, quod convenit omni actui vitioso. Ergo pudicitia non magis
pertinet ad castitatem quam ad alias virtutes.
3. Praeterea, philosophus dicit, in III Ethic., quod omnis
intemperantia generaliter est maxime exprobrabilis. Sed ad pudicitiam
pertinere videtur fugere ea quae exprobrabilia sunt. Ergo pudicitia
pertinet ad omnes partes temperantiae, non autem specialiter ad
castitatem.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de perseverantia,
praedicanda est pudicitia, ut ab eo qui habet aures audiendi, nihil
genitalibus membris illicitum perpetretur. Sed usus genitalium
membrorum proprie pertinet ad castitatem. Ergo pudicitia proprie ad
castitatem pertinet.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, nomen pudicitiae a pudore
sumitur, in quo verecundia significatur. Et ideo oportet quod
pudicitia proprie sit circa illa de quibus homines magis verecundantur.
Maxime autem verecundantur homines de actibus venereis, ut Augustinus
dicit, in XIV de Civ. Dei, in tantum quod etiam concubitus
coniugalis, qui honestate nuptiarum decoratur, verecundia non careat.
Et hoc ideo quia motus genitalium membrorum non subditur imperio
rationis, sicut motus aliorum exteriorum membrorum. Verecundatur
autem homo non solum de illa mixtione venerea, sed etiam de
quibuscumque signis eius, ut philosophus dicit, in II Rhet. Et
ideo pudicitia attenditur proprie circa venerea, et praecipue circa
signa venereorum, sicut sunt aspectus impudici, oscula et tactus. Et
quia haec magis solent deprehendi, ideo pudicitia magis respicit
huiusmodi exteriora signa, castitas autem magis ipsam veneream
commixtionem. Et ideo pudicitia ad castitatem ordinatur, non quasi
virtus ab ipsa distincta, sed sicut exprimens castitatis circumstantiam
quandam. Interdum tamen unum pro alio ponitur.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus ibi accipit pudicitiam pro
castitate.
Ad secundum dicendum quod, quamvis omnia vitia habeant turpitudinem
quandam, specialiter tamen vitia intemperantiae, ut ex supra dictis
patet.
Ad tertium dicendum quod inter vitia intemperantiae praecipue sunt
exprobrabilia peccata venerea. Tum propter inobedientiam genitalium
membrorum. Tum propter hoc quod ratio ab huiusmodi maxime absorbetur.
|
|