|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod virginitas non consistat
in integritate carnis. Dicit enim Augustinus, in libro de Nupt. et
Concup., quod virginitas est in carne corruptibili incorruptionis
perpetua meditatio. Sed meditatio non pertinet ad carnem. Ergo
virginitas non consistit in carne.
2. Praeterea, virginitas pudicitiam quandam importat. Sed
Augustinus dicit, in I de Civ. Dei, quod pudicitia consistit in
anima. Ergo virginitas non consistit in carnis incorruptione.
3. Praeterea, carnis integritas videtur consistere in signaculo
virginalis pudoris. Sed quandoque absque virginitatis praeiudicio
frangitur illud signaculum. Dicit enim Augustinus, in I de Civ.
Dei, quod membra illa possunt diversis casibus vulnerata vim perpeti;
et medici aliquando, saluti opitulantes, haec ibi faciunt quae horret
aspectus; obstetrix etiam virginis cuiusdam integritatem manu velut
explorans, dum inspicit, perdidit. Et subdit, non opinor quemquam
tam stulte sapere ut huic periisse aliquid existimet etiam de ipsius
corporis sanctitate, quamvis membri illius integritate iam perdita.
Ergo virginitas non consistit in carnis incorruptione.
4. Praeterea, corruptio carnis maxime in seminis resolutione
consistit, quae potest fieri sine concubitu, vel in dormiendo vel in
vigilando. Sed sine concubitu non videtur perdi virginitas, dicit
enim Augustinus, in libro de Virginit., quod virginalis
integritas, et per piam continentiam ab omni concubitu immunitas,
angelica portio est. Ergo virginitas non consistit in carnis
incorruptione.
Sed contra est quod Augustinus, in eodem libro, dicit quod
virginitas est continentia qua integritas carnis ipsi creatori animae et
carnis vovetur, consecratur, servatur.
Respondeo dicendum quod nomen virginitatis a virore sumptum videtur.
Et sicut illud dicitur virens in suo virore persistere quod non est ex
superabundantia caloris adustionem expertum, ita etiam virginitas hoc
importat, quod persona cui inest immunis sit a concupiscentiae
adustione, quae esse videtur in consummatione maximae delectationis
corporalis, qualis est venereorum delectatio. Unde Ambrosius dicit,
in libro de virginitate, quod castitas virginalis est expers
contagionis integritas. In delectatione autem venereorum tria est
considerare. Unum quidem quod est ex parte corporis, scilicet
violatio signaculi virginalis. Aliud autem est in quo coniungitur id
quod est animae cum eo quod est corporis, scilicet ipsa resolutio
seminis delectationem sensibilem causans. Tertium autem est solum ex
parte animae, scilicet propositum perveniendi ad talem delectationem.
In quibus tribus, id quod primo positum est, per accidens se habet ad
moralem actum, qui non consideratur per se nisi secundum ea quae sunt
animae. Secundum vero materialiter se habet ad actum moralem, nam
sensibiles passiones sunt materia moralium actuum. Tertium vero se
habet formaliter et completive, quia ratio moralium in eo quod est
rationis completur. Quia igitur virginitas dicitur per remotionem
praedictae corruptionis, consequens est quod integritas membri
corporalis per accidens se habeat ad virginitatem. Ipsa autem
immunitas a delectatione quae consistit in seminis resolutione, se
habet materialiter. Ipsum autem propositum perpetuo abstinendi a tali
delectatione se habet formaliter et completive in virginitate.
Ad primum ergo dicendum quod illa definitio Augustini tangit quidem in
recto id quod est formale in virginitate, nam per meditationem
intelligitur propositum rationis. Quod autem additur, perpetua, non
sic intelligitur quod oporteat virginem semper actu talem meditationem
habere, sed quia hoc debet in proposito gerere, ut perpetuo in hoc
perseveret. Id vero quod est materiale, tangitur in obliquo, cum
dicitur, incorruptionis in carne corruptibili. Quod additur ad
ostendendam virginitatis difficultatem, nam si caro corrumpi non
posset, non esset difficile perpetuam incorruptionis meditationem
habere.
Ad secundum dicendum quod pudicitia est quidem essentialiter in anima,
materialiter autem in carne, et similiter virginitas. Unde
Augustinus dicit, in libro de Virginit., quod licet virginitas in
carne servetur, ac per hoc corporalis sit, tamen spiritualis est quam
vovet et servat continentia pietatis.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, integritas corporalis
membri per accidens se habet ad virginitatem, inquantum scilicet per
hoc quod ex proposito voluntatis abstinet quis a delectatione venerea,
remanet integritas in membro corporeo. Unde si contingat quod per
alium modum aliquo casu membri integritas corrumpatur, non magis
praeiudicat virginitati quam si corrumpatur manus aut pes.
Ad quartum dicendum quod delectatio quae est ex seminis resolutione
dupliciter potest contingere. Uno modo, ut procedat ex mentis
proposito. Et sic tollit virginitatem, sive fiat per concubitum sive
absque concubitu. Facit autem mentionem Augustinus de concubitu,
quia huiusmodi resolutio communiter et naturaliter ex concubitu
causatur. Alio modo potest provenire praeter propositum mentis, vel
in dormiendo; vel per violentiam illatam, cui mens non consentit,
quamvis caro delectationem experiatur; vel etiam ex infirmitate
naturae, ut patet in his qui fluxum seminis patiuntur. Et sic non
perditur virginitas, quia talis pollutio non accidit per impudicitiam,
quam virginitas excludit.
|
|