|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod virginitas sit
illicita. Omne enim quod contrariatur praecepto legis naturae est
illicitum sed sicut praeceptum legis naturae ad conservationem individui
est quod tangitur Gen. II, de omni ligno quod est in Paradiso,
comede; ita etiam praeceptum legis naturae est ad conservationem
speciei, quod ponitur Gen. I, crescite et multiplicamini, et
replete terram. Ergo, sicut peccaret qui abstineret ab omni cibo,
utpote faciens contra bonum individui; ita etiam peccat qui omnino
abstinet ab actu generationis, utpote faciens contra bonum speciei.
2. Praeterea, omne id quod recedit a medio virtutis videtur esse
vitiosum. Sed virginitas recedit a medio virtutis ab omnibus
delectationibus venereis abstinens, dicit enim philosophus, in II
Ethic., quod qui omni voluptate potitur, neque ab una recedit,
intemperatus est; qui autem omnes fugit, agrestis est et
insensibilis. Ergo virginitas est aliquid vitiosum.
3. Praeterea, poena non debetur nisi vitio. Sed apud antiquos
puniebantur secundum leges illi qui semper caelibem vitam ducebant, ut
maximus Valerius dicit. Unde et Plato, secundum Augustinum, in
libro de vera Relig., sacrificasse dicitur ut perpetua eius
continentia tanquam peccatum aboleretur. Ergo virginitas est
peccatum.
Sed contra, nullum peccatum recte cadit sub consilio. Sed virginitas
recte cadit sub consilio, dicitur enim I ad Cor. VII, de
virginibus autem praeceptum domini non habeo, consilium autem do.
Ergo virginitas non est aliquid illicitum.
Respondeo dicendum quod in humanis actibus illud est vitiosum quod est
praeter rationem rectam. Habet autem hoc ratio recta, ut his quae
sunt ad finem utatur aliquis secundum eam mensuram qua congruit fini.
Est autem triplex hominis bonum, ut dicitur in I Ethic., unum
quidem quod consistit in exterioribus rebus, puta divitiis; aliud
autem quod consistit in bonis corporis; tertium autem quod consistit in
bonis animae, inter quae et bona contemplativae vitae sunt potiora
bonis vitae activae, ut philosophus probat, in X Ethic., et
dominus dicit, Lucae X, Maria optimam partem elegit. Quorum
bonorum exteriora quidem ordinantur ad ea quae sunt corporis; ea vero
quae sunt corporis, ad ea quae sunt animae; et ulterius ea quae sunt
vitae activae, ad ea quae sunt vitae contemplativae. Pertinet igitur
ad rectitudinem rationis ut aliquis utatur exterioribus bonis secundum
eam mensuram qua competit corpori, et similiter de aliis. Unde si
quis abstineat ab aliquibus possidendis, quae alias esset bonum
possidere, ut consulat saluti corporali, vel etiam contemplationi
veritatis, non esset hoc vitiosum, sed secundum rationem rectam. Et
similiter si quis abstineat a delectationibus corporalibus ut liberius
vacet contemplationi veritatis, pertinet hoc ad rectitudinem rationis.
Ad hoc autem pia virginitas ab omni delectatione venerea abstinet, ut
liberius divinae contemplationi vacet, dicit enim apostolus, I ad
Cor. VII, mulier innupta et virgo cogitat quae domini sunt, ut
sit sancta et corpore et spiritu, quae autem nupta est, cogitat quae
sunt mundi, quomodo placeat viro. Unde relinquitur quod virginitas
non est aliquid vitiosum, sed potius laudabile.
Ad primum ergo dicendum quod praeceptum habet rationem debiti, ut
supra dictum est. Dupliciter autem est aliquid debitum. Uno modo ut
impleatur ab uno, et hoc debitum sine peccato praeteriri non potest.
Aliud autem est debitum implendum a multitudine. Et ad tale debitum
implendum non tenetur quilibet de multitudine, multa enim sunt
multitudini necessaria ad quae implenda unus non sufficit, sed
implentur a multitudine dum unus hoc, alius illud facit. Praeceptum
igitur legis naturae homini datum de comestione, necesse est quod ab
unoquoque impleatur, aliter enim individuum conservari non posset.
Sed praeceptum datum de generatione respicit totam multitudinem
hominum, cui necessarium est non solum quod multiplicetur
corporaliter, sed etiam quod spiritualiter proficiat. Et ideo
sufficienter providetur humanae multitudini si quidam carnali
generationi operam dent, quidam vero, ab hac abstinentes,
contemplationi divinorum vacent, ad totius humani generis
pulchritudinem et salutem. Sicut etiam in exercitu quidam castra
custodiunt, quidam signa deferunt, quidam gladiis decertant, quae
tamen omnia debita sunt multitudini, sed per unum impleri non possunt.
Ad secundum dicendum quod ille qui abstinet ab omnibus delectationibus
praeter rationem rectam, quasi delectationes secundum se abhorrens,
est insensibilis, sicut agricola. Virgo autem non abstinet ab omni
delectatione, sed solum a delectatione venerea, et ab hac abstinet
secundum rationem rectam, ut dictum est. Medium autem virtutis non
secundum quantitatem, sed secundum rationem rectam determinatur, ut
dicitur in II Ethic. Unde de magnanimo dicitur, in IV Ethic.,
quod est magnitudine extremus, eo autem quod ut oportet, medius.
Ad tertium dicendum quod leges feruntur secundum ea quae ut in pluribus
accidunt. Hoc autem rarum erat apud antiquos, ut aliquis amore
veritatis contemplandae ab omni delectatione venerea abstineret, quod
solus Plato legitur fecisse. Unde non sacrificavit quasi hoc peccatum
reputaret, sed perversae opinioni civium cedens, ut ibidem Augustinus
dicit.
|
|