|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod virginitas non sit
virtus. Nulla enim virtus inest nobis a natura, ut philosophus
dicit, in II Ethic. Sed virginitas inest a natura, quilibet enim
mox natus virgo est. Ergo virginitas non est virtus.
2. Praeterea, quicumque habet unam virtutem, habet omnes, ut supra
habitum est. Sed aliqui habent alias virtutes qui non habent
virginitatem, alioquin, cum sine virtute nullus ad regnum caelorum
perveniat, nullus sine virginitate ad ipsum posset pervenire; quod
esset matrimonium damnare. Ergo virginitas non est virtus.
3. Praeterea, omnis virtus restituitur per poenitentiam. Sed
virginitas non reparatur per poenitentiam, unde Hieronymus dicit, cum
cetera Deus possit, non potest virginem post ruinam reparare. Ergo
videtur quod virginitas non sit virtus.
4. Praeterea, nulla virtus perditur sine peccato. Sed virginitas
perditur sine peccato, scilicet per matrimonium. Ergo virginitas non
est virtus.
5. Praeterea, virginitas condividitur viduitati et pudicitiae
coniugali. Sed neutrum illorum ponitur virtus. Ergo virginitas non
est virtus.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in libro de Virginit.,
invitat virginitatis amor ut aliquid de virginitate dicamus, ne veluti
transitu quodam perstricta videatur quae principalis est virtus.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in virginitate est
sicut formale et completivum propositum perpetuo abstinendi a
delectatione venerea, quod quidem propositum laudabile redditur ex
fine, inquantum scilicet hoc fit ad vacandum rebus divinis. Materiale
autem in virginitate est integritas carnis absque omni experimento
venereae delectationis. Manifestum est autem quod ubi est specialis
materia habens specialem excellentiam, ibi invenitur specialis ratio
virtutis, sicut patet in magnificentia, quae est circa magnos
sumptus, et ex hoc est specialis virtus a liberalitate distincta, quae
communiter se habet circa omnem pecuniarum usum. Hoc autem quod est
conservare se immunem ab experimento venereae voluptatis, habet quandam
excellentiam laudis supra hoc quod est conservare se immunem ab
inordinatione venereae voluptatis. Et ideo virginitas est quaedam
specialis virtus, habens se ad castitatem sicut magnificentia ad
liberalitatem.
Ad primum ergo dicendum quod homines ex sua nativitate habent id quod
est materiale in virginitate, scilicet integritatem carnis immunem ab
experimento venereorum. Non tamen habent id quod est formale in
virginitate, ut scilicet habeant propositum servandi huiusmodi
integritatem propter Deum. Et ex hoc habet rationem virtutis. Unde
Augustinus dicit, in libro de Virginit., nec nos in virginibus
praedicamus quod virgines sunt, sed quod Deo dicatae pia continentia
virgines.
Ad secundum dicendum quod connexio virtutum accipitur secundum id quod
est formale in virtutibus, idest secundum caritatem vel secundum
prudentiam, ut supra habitum est, non autem secundum id quod est
materiale in virtutibus. Nihil enim prohibet alicui virtuoso suppetere
materiam unius virtutis, non autem materiam alterius, sicut pauper
habet materiam temperantiae, non autem materiam magnificentiae. Et
hoc modo alicui habenti alias virtutes deest materia virginitatis,
idest praedicta integritas carnis. Tamen potest id quod est formale in
virginitate habere, ut scilicet in praeparatione mentis praedictae
integritatis conservandae propositum, si hoc sibi competeret. Sicut
pauper potest in praeparatione animi habere propositum magnificos
sumptus faciendi, si sibi competeret, et similiter ille qui est in
prosperitate habet in praeparatione animi propositum adversa
aequanimiter tolerandi. Et sine hac praeparatione animi non potest
esse aliquis virtuosus.
Ad tertium dicendum quod virtus per poenitentiam reparari potest
quantum ad id quod est formale in virtute, non autem quantum ad id quod
est materiale in ipsa. Non enim si quis magnificus consumpsit suas
divitias, per poenitentiam peccati restituuntur ei divitiae. Et
similiter ille qui peccando virginitatem amisit, per poenitentiam non
recuperat virginitatis materiam, sed recuperat virginitatis
propositum. Circa materiam autem virginitatis est aliquid quod
miraculose reparari poterit divinitus, scilicet integritas membri,
quam diximus accidentaliter se ad virginitatem habere. Aliud autem est
quod nec miraculo reparari potest, ut scilicet qui expertus est
voluptatem veneream, fiat non expertus, non enim Deus potest facere
ut ea quae facta sunt non sint facta, ut in primo habitum est.
Ad quartum dicendum quod virginitas, secundum quod est virtus,
importat propositum voto firmatum integritatis perpetuo servandae dicit
enim Augustinus, in libro de Virginit., quod per virginitatem
integritas carnis ipsi creatori animae et carnis vovetur, consecratur,
servatur. Unde virginitas, secundum quod est virtus, nunquam
amittitur nisi per peccatum.
Ad quintum dicendum quod castitas coniugalis ex hoc solo laudem habet
quod abstinet ab illicitis voluptatibus, unde non habet aliquam
excellentiam supra communem castitatem. Viduitas autem addit quidem
aliquid supra communem castitatem, non tamen pervenit ad id quod est
perfectum in materia ista, scilicet ad omnimodam immunitatem venereae
voluptatis, sed sola virginitas. Et ideo sola virginitas ponitur
virtus specialis, sicut supra castitatem sicut magnificentia supra
liberalitatem.
|
|