|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod virginitas non sit
excellentior matrimonio. Dicit enim Augustinus, in libro de bono
coniugali, non impar meritum continentiae est in Ioanne, qui nullas
expertus est nuptias, et in Abraham, qui filios generavit. Sed
maioris virtutis maius est meritum. Ergo virginitas non est potior
virtus quam castitas coniugalis.
2. Praeterea, ex virtute dependet laus virtuosi. Si ergo
virginitas praeferretur continentiae coniugali, videtur esse consequens
quod quaelibet virgo esset laudabilior qualibet coniugata. Hoc autem
est falsum. Ergo virginitas non praefertur coniugio.
3. Praeterea, bonum commune potius est bono privato, ut patet per
philosophum, in I Ethic. Sed coniugium ordinatur ad bonum commune,
dicit enim Augustinus, in libro de bono coniugali, quod est cibus ad
salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem humani generis.
Virginitas autem ordinatur ad bonum speciale, ut scilicet vitent
tribulationem carnis, quam sustinent coniugati, sicut patet per
apostolum, I ad Cor. VII. Ergo virginitas non est potior
continentia coniugali.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro de Virginit., certa
ratione, et sanctarum Scripturarum auctoritate, nec peccatum esse
nuptias invenimus, nec eas bono vel virginalis continentiae, vel etiam
vidualis, aequamus.
Respondeo dicendum quod, sicut patet in libro Hieronymi contra
Iovin., hic error fuit Ioviniani, qui posuit virginitatem non esse
matrimonio praeferendam. Qui quidem error praecipue destruitur et
exemplo Christi, qui et matrem virginem elegit, et ipse virginitatem
servavit; et ex doctrina apostoli, qui, I ad Cor. VII,
virginitatem consuluit tanquam melius bonum; et etiam ratione. Tum
quia bonum divinum est potius bono humano. Tum quia bonum animae
praefertur bono corporis. Tum etiam quia bonum contemplativae vitae
praefertur bono activae. Virginitas autem ordinatur ad bonum animae
secundum vitam contemplativam, quod est cogitare ea quae sunt Dei.
Coniugium autem ordinatur ad bonum corporis, quod est corporalis
multiplicatio generis humani, et pertinet ad vitam activam, quia vir
et mulier in matrimonio viventes necesse habent cogitare quae sunt
mundi, ut patet per apostolum, I ad Cor. VII. Unde
indubitanter virginitas praeferenda est continentiae coniugali.
Ad primum ergo dicendum quod meritum non solum pensatur ex genere
actus, sed magis ex animo operantis. Habuit autem Abraham animum sic
dispositum ut paratus esset virginitatem servare si esset tempus
congruum. Ex quo meritum continentiae coniugalis in ipso aequatur
merito continentiae virginalis in Ioanne respectu praemii
substantialis, non autem respectu praemii accidentalis. Unde
Augustinus dicit, in libro de bono coniugali, quod Ioannis
caelibatus et Abrahae connubium pro temporum distributione Christo
militaverunt, sed continentiam Ioannes etiam in opere, Abraham vero
in solo habitu habebat.
Ad secundum dicendum quod, licet virginitas sit melior quam
continentia coniugalis, potest tamen coniugatus esse melior quam
virgo, duplici ratione. Primo quidem, ex parte ipsius castitatis,
si scilicet ille qui est coniugatus, habeat animum magis paratum ad
virginitatem servandam, si oporteret, quam ille qui est virgo actu.
Unde Augustinus instruit virginem, in libro de bono coniugali, ut
dicat, ego non sum melior quam Abraham, sed melior est castitas
caelibum quam castitas nuptiarum. Et rationem postea subdit, dicens,
quod enim ego nunc ago, melius illi egissent, si tunc agendum esset,
quod autem illi egerunt, sic ego non agerem, etiam si nunc agendum
esset. Secundo, quia forte ille qui non est virgo, habet aliquam
excellentiorem virtutem. Unde Augustinus dicit, in libro de
Virginit., unde scit virgo, quamvis sollicita quae sunt domini, ne
forte, propter aliquam sibi incognitam infirmitatem, non sit matura
martyrio, illa vero mulier cui se praeferre gestiebat, iam possit
bibere calicem dominicae passionis?
Ad tertium dicendum quod bonum commune potius est bono privato si sit
eiusdem generis, sed potest esse quod bonum privatum sit melius
secundum suum genus. Et hoc modo virginitas Deo dicata praefertur
fecunditati carnali. Unde Augustinus dicit, in libro de
Virginit., quod fecunditas carnis, etiam illarum quae in hoc tempore
nihil aliud in coniugio quam prolem requirunt quam mancipent Christo,
pro amissa virginitate compensari non posse credenda est.
|
|