|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod virginitas sit maxima
virtutum. Dicit enim Cyprianus, in libro de Virginit., nunc nobis
ad virgines sermo est. Quarum quo sublimior gloria est, maior et
cura. Flos est ille ecclesiastici germinis, decus atque ornamentum
gratiae spiritualis, illustrior portio gregis Christi.
2. Praeterea, maius praemium debetur maiori virtuti. Sed
virginitati debetur maximum praemium, scilicet fructus centesimus, ut
patet Matth. XIII, in Glossa. Ergo virginitas est maxima
virtutum.
3. Praeterea, tanto aliqua virtus est maior, quanto per eam magis
aliquis Christo conformatur. Sed maxime aliquis conformatur Christo
per virginitatem, dicitur enim Apoc. XIV de virginibus, quod
sequuntur agnum quocumque ierit, et quod cantant canticum novum, quod
nemo alius poterat dicere. Ergo virginitas est maxima virtutum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Virginit.,
nemo, quantum puto, ausus fuit virginitatem praeferre monasterio. Et
in eodem libro dicit, praeclarissimum testimonium perhibet
ecclesiastica auctoritas, in qua fidelibus notum est quo loco
martyres, et quo defunctae sanctimoniales ad altaris sacramenta
recitentur. Per quod datur intelligi quod martyrium virginitati
praefertur, et similiter monasterii status.
Respondeo dicendum quod aliquid potest dici excellentissimum
dupliciter. Uno modo, in aliquo genere. Et sic virginitas est
excellentissima, scilicet in genere castitatis, transcendit enim et
castitatem vidualem et coniugalem. Et quia castitati antonomastice
attribuitur decor, ideo virginitati per consequens attribuitur
excellentissima pulchritudo. Unde et Ambrosius dicit, in libro de
Virginit., pulchritudinem quis potest maiorem aestimare decore
virginis, quae amatur a rege, probatur a iudice, dedicatur domino,
consecratur Deo? Alio modo potest dici aliquid excellentissimum
simpliciter. Et sic virginitas non est excellentissima virtutum.
Semper enim finis excellit id quod est ad finem, et quanto aliquid
efficacius ordinatur ad finem, tanto melius est. Finis autem ex quo
virginitas laudabilis redditur, est vacare rebus divinis, ut dictum
est. Unde ipsae virtutes theologicae, et etiam virtus religionis,
quarum actus est ipsa occupatio circa res divinas, praeferuntur
virginitati. Similiter etiam vehementius operantur ad hoc quod
inhaereant Deo martyres, qui ad hoc postponunt propriam vitam; et
viventes in monasteriis, qui ad hoc postponunt propriam voluntatem et
omnia quae possunt habere; quam virgines, quae ad hoc postponunt
venereas voluptates. Et ideo virginitas non simpliciter est maxima
virtutum.
Ad primum ergo dicendum quod virgines sunt illustrior portio gregis
Christi, et est earum sublimior gloria, per comparationem ad viduas
et coniugatas.
Ad secundum dicendum quod centesimus fructus attribuitur virginitati,
secundum Hieronymum, propter excellentiam quam habet ad viduitatem,
cui attribuitur sexagesimus, et ad matrimonium, cui attribuitur
tricesimus. Sed sicut Augustinus dicit, in libro de quaest.
Evang., centesimus fructus est martyrum, sexagesimus virginum, et
tricesimus coniugatorum. Unde ex hoc non sequitur quod virginitas sit
simpliciter maxima omnium virtutum, sed solum aliis gradibus
castitatis.
Ad tertium dicendum quod virgines sequuntur agnum quocumque ierit quia
imitantur Christum non solum in integritate mentis, sed etiam in
integritate carnis, ut Augustinus dicit, in libro de Virginit. Et
ideo in pluribus sequuntur agnum. Non tamen oportet quod magis de
propinquo, quia aliae virtutes faciunt propinquius inhaerere Deo per
imitationem mentis. Canticum autem novum quod solae virgines cantant,
est gaudium quod habent de integritate carnis servata.
|
|