|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod materia luxuriae non sit
solum concupiscentiae et delectationes venereae. Dicit enim
Augustinus, in libro Confess., quod luxuria ad satietatem atque
abundantiam se cupit vocari. Sed satietas pertinet ad cibos et potus,
abundantia autem ad divitias. Ergo luxuria non est proprie circa
concupiscentias et voluptates venereas.
2. Praeterea, Prov. XX dicitur, luxuriosa res est vinum. Sed
vinum pertinet ad delectationem cibi et potus. Ergo circa has maxime
videtur esse luxuria.
3. Praeterea, luxuria esse dicitur libidinosae voluptatis
appetitus. Sed libidinosa voluptas non solum est in venereis, sed
etiam in multis aliis. Ergo luxuria non solum est circa
concupiscentias et voluptates venereas.
Sed contra est quod dicitur in libro de vera Relig., dicitur
luxuriosis, qui seminat in carne, de carne metet corruptionem. Sed
seminatio carnis fit per voluptates venereas. Ergo ad has pertinet
luxuria.
Respondeo dicendum quod, sicut Isidorus dicit, in libro Etymol.,
luxuriosus aliquis dicitur quasi solutus in voluptates. Maxime autem
voluptates venereae animum hominis solvunt. Et ideo circa voluptates
venereas maxime luxuria consideratur.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut temperantia principaliter quidem
et proprie est circa delectationes tactus, dicitur autem ex consequenti
et per similitudinem quandam in quibusdam aliis materiis; ita etiam
luxuria principaliter quidem est in voluptatibus venereis, quae maxime
et praecipue animum hominis resolvunt; secundario aut dicitur in
quibuscumque aliis ad excessum pertinentibus. Unde Galat. V, dicit
Glossa quod luxuria est quaelibet superfluitas.
Ad secundum dicendum quod vinum dicitur esse res luxuriosa, vel
secundum hunc modum quo in qualibet materia abundantia ad luxuriam
refertur. Vel inquantum superfluus usus vini incentivum voluptati
venereae praebet.
Ad tertium dicendum quod libidinosa voluptas etsi in aliis materiis
dicatur, tamen specialiter hoc nomen sibi vindicant venereae
delectationes, in quibus etiam specialiter libido dicitur, ut
Augustinus dicit, XIV de Civ. Dei.
|
|