|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nullus actus venereus
possit esse sine peccato. Nihil enim videtur impedire virtutem nisi
peccatum. Sed omnis actus venereus maxime impedit virtutem, dicit
enim Augustinus, in I Soliloq., nihil esse sentio quod magis ex
arce deiiciat animum virilem quam blandimenta feminae, corporumque ille
contactus. Ergo nullus actus venereus videtur esse sine peccato.
2. Praeterea, ubicumque invenitur aliquid superfluum per quod a bono
rationis receditur, hoc est vitiosum, quia virtus corrumpitur per
superfluum et diminutum, ut dicitur in II Ethic. Sed in quolibet
actu venereo est superfluitas delectationis, quae in tantum absorbet
rationem quod impossibile est aliquid intelligere in ipsa, ut
philosophus dicit, in VII Ethic., et sicut Hieronymus dicit, in
illo actu spiritus prophetiae non tangebat corda prophetarum. Ergo
nullus actus venereus potest esse sine peccato.
3. Praeterea, causa potior est quam effectus. Sed peccatum
originale in parvulis trahitur a concupiscentia, sine qua actus
venereus esse non potest, ut patet per Augustinum, in libro de
nuptiis et Concup. Ergo nullus actus venereus potest esse sine
peccato.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de bono Coniug.,
satis responsum est haereticis, si tamen capiunt, non esse peccatum
quod neque contra naturam committitur, neque contra morem, neque
contra praeceptum. Et loquitur de actu venereo quo antiqui patres
pluribus coniugibus utebantur. Ergo non omnis actus venereus est
peccatum.
Respondeo dicendum quod peccatum in humanis actibus est quod est contra
ordinem rationis. Habet autem hoc rationis ordo, ut quaelibet
convenienter ordinet in suum finem. Et ideo non est peccatum si per
rationem homo utatur rebus aliquibus ad finem ad quem sunt, modo et
ordine convenienti, dummodo ille finis sit aliquod vere bonum. Sicut
autem est vere bonum quod conservetur corporalis natura unius
individui, ita etiam est quoddam bonum excellens quod conservetur
natura speciei humanae. Sicut autem ad conservationem vitae unius
hominis ordinatur usus ciborum, ita etiam ad conservationem totius
humani generis usus venereorum, unde Augustinus dicit, in libro de
bono Coniug., quod est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus
ad salutem generis. Et ideo, sicut usus ciborum potest esse absque
peccato, si fiat debito modo et ordine, secundum quod competit saluti
corporis; ita etiam et usus venereorum potest esse absque omni
peccato, si fiat debito modo et ordine, secundum quod est conveniens
ad finem generationis humanae.
Ad primum ergo dicendum quod aliquid potest impedire virtutem
dupliciter. Uno modo, quantum ad communem statum virtutis, et sic
non impeditur virtus nisi per peccatum. Alio modo, quantum ad
perfectum virtutis statum, et sic potest impediri virtus per aliquid
quod non est peccatum, sed est minus bonum. Et hoc modo usus feminae
deiicit animum, non a virtute, sed ab arce, idest perfectione
virtutis. Unde Augustinus dicit, in libro de bono Coniug., sicut
bonum erat quod Martha faciebat occupata circa ministerium sanctorum,
sed melius quod Maria audiens verbum Dei; ita etiam bonum Susannae
in castitate coniugali laudamus, sed bonum viduae Annae, et magis
Mariae virginis, anteponimus.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, medium virtutis
non attenditur secundum quantitatem, sed secundum quod convenit rationi
rectae. Et ideo abundantia delectationis quae est in actu venereo
secundum rationem ordinato, non contrariatur medio virtutis. Et
praeterea ad virtutem non pertinet quantum sensus exterior delectetur,
quod consequitur corporis dispositionem, sed quantum appetitus interior
ad huiusmodi delectationes afficiatur. Nec hoc etiam quod ratio non
potest liberum actum rationis ad spiritualia consideranda simul cum illa
delectatione habere, ostendit quod actus ille sit contrarius virtuti.
Non enim est contrarium virtuti si rationis actus aliquando
intermittatur aliquo quod secundum rationem fit, alioquin, quod
aliquis se somno tradit, esset contra virtutem. Hoc tamen quod
concupiscentia et delectatio venereorum non subiacet imperio et
moderationi rationis, provenit ex poena primi peccati, inquantum
scilicet ratio rebellis Deo meruit habere suam carnem rebellem, ut
patet per Augustinum, XIII de Civ. Dei.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus ibidem dicit, quod ex
concupiscentia carnis, quae regeneratis non imputatur in peccatum,
tanquam ex filia peccati, proles nascitur originali obligata peccato.
Unde non sequitur quod actus ille sit peccatum, sed quod in illo actu
sit aliquid poenale a peccato primo derivatum.
|
|