|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod luxuria quae est circa
actus venereos, non possit esse aliquod peccatum. Per actum enim
venereum semen emittitur, quod est superfluum alimenti, ut patet per
philosophum, in libro de Generat. Animal. Sed in emissione aliarum
superfluitatum non attenditur aliquod peccatum. Ergo neque circa actus
venereos potest esse aliquod peccatum.
2. Praeterea, quilibet potest licite uti ut libet, eo quod suum
est. Sed in actu venereo homo non utitur nisi eo quod suum est, nisi
forte in adulterio vel raptu. Ergo in usu venereo non potest esse
peccatum. Et ita luxuria non erit peccatum.
3. Praeterea, omne peccatum habet vitium oppositum. Sed luxuriae
nullum vitium videtur esse oppositum. Ergo luxuria non est peccatum.
1. Sed contra est quod causa est potior effectu. Sed vinum
prohibetur propter luxuriam, secundum illud apostoli, Ephes. V,
nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Ergo luxuria est
prohibita.
2. Praeterea, Galat. V, enumeratur inter opera carnis.
Respondeo dicendum quod quanto aliquid est magis necessarium, tanto
magis oportet ut circa illud rationis ordo servetur. Unde per
consequens magis est vitiosum si ordo rationis praetermittatur. Usus
autem venereorum, sicut dictum est, est valde necessarius ad bonum
commune, quod est conservatio humani generis. Et ideo circa hoc
maxime attendi debet rationis ordo. Et per consequens, si quid circa
hoc fiat praeter id quod ordo rationis habet, vitiosum erit. Hoc
autem pertinet ad rationem luxuriae, ut ordinem et modum rationis
excedat circa venerea. Et ideo absque dubio luxuria est peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut philosophus, in eodem libro,
dicit, semen est superfluum quo indigetur, dicitur enim superfluum ex
eo quod residuum est operationis virtutis nutritivae, tamen indigetur
eo ad opus virtutis generativae. Sed aliae superfluitates humani
corporis sunt quibus non indigetur. Et ideo non refert qualitercumque
emittantur, salva decentia convictus humani. Sed non est simile in
seminis emissione, quae taliter debet fieri ut conveniat fini ad quem
eo indigetur.
Ad secundum dicendum quod, sicut apostolus dicit, I ad Cor. VI,
contra luxuriam loquens, empti estis pretio magno. Glorificate ergo
et portate Deum in corpore vestro. Ex eo ergo quod aliquis inordinate
suo corpore utitur per luxuriam, iniuriam facit domino, qui est
principalis dominus corporis nostri. Unde et Augustinus dicit, in
libro de decem chordis, dominus, qui gubernat servos suos ad
utilitatem illorum, non suam, hoc praecepit, ne per illicitas
voluptates corruat templum eius, quod esse coepisti.
Ad tertium dicendum quod oppositum luxuriae non contingit in multis,
eo quod homines magis sint proni ad delectationes. Et tamen oppositum
vitium continetur sub insensibilitate. Et accidit hoc vitium in eo qui
in tantum detestatur mulierum usum quod etiam uxori debitum non reddit.
|
|