|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod luxuria non sit vitium
capitale. Luxuria enim videtur idem esse immunditiae, ut patet per
Glossam, Ephes. V. Sed immunditia est filia gulae, ut patet per
Gregorium, XXXI Moral. Ergo luxuria non est vitium capitale.
2. Praeterea, Isidorus dicit, in libro de summo bono, quod sicut
per superbiam mentis itur in prostitutionem libidinis, ita per
humilitatem mentis salva fit castitas carnis. Sed contra rationem
capitalis vitii esse videtur quod ex alio vitio oriatur. Ergo luxuria
non est vitium capitale.
3. Praeterea, luxuria causatur ex desperatione, secundum illud
Ephes. IV, qui, desperantes, seipsos tradiderunt impudicitiae.
Sed desperatio non est vitium capitale, quinimmo ponitur filia
acediae, ut supra habitum est. Ergo multo minus luxuria est vitium
capitale.
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., ponit luxuriam
inter vitia capitalia.
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, vitium capitale est
quod habet finem multum appetibilem, ita quod ex eius appetitu homo
procedit ad multa peccata perpetranda, quae omnia ex illo vitio tanquam
ex principali oriri dicuntur. Finis autem luxuriae est delectatio
venereorum, quae est maxima. Unde huiusmodi delectatio est maxime
appetibilis secundum appetitum sensitivum, tum propter vehementiam
delectationis; tum etiam propter connaturalitatem huius
concupiscentiae. Unde manifestum est quod luxuria est vitium
capitale.
Ad primum ergo dicendum quod immunditia, secundum quosdam, quae
ponitur filia gulae, est quaedam immunditia corporalis, ut supra
dictum est. Et sic obiectio non est ad propositum. Si vero
accipiatur pro immunditia luxuriae, sic dicendum quod ex gula causatur
materialiter, inquantum scilicet gula ministrat materiam corporalem
luxuriae, non autem secundum rationem causae finalis, secundum quam
potissime attenditur origo aliorum vitiorum ex vitiis capitalibus.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de inani
gloria ageretur, superbia ponitur communis mater omnium peccatorum, et
ideo etiam vitia capitalia ex superbia oriuntur.
Ad tertium dicendum quod a delectationibus luxuriae praecipue aliqui
abstinent propter spem futurae gloriae, quam desperatio subtrahit. Et
ideo causat luxuriam sicut removens prohibens, non sicut per se causa,
quod videtur requiri ad vitia capitalia.
|
|